라틴어 문장 검색

atque hoc quidem commune malorum et bonorum, ut, si iam difficile sit persuadere nihil earum rerum, quae perturbent animum, aut in bonis aut in malis esse habendum, tamen alia ad alium motum curatio sit adhibenda aliaque ratione malevolus, alia amator, alia rursus anxius, alia timidus corrigendus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 65:4)
Ipse Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 59:8)
Nam quod isti dicunt malevoli, homines nobiles Eum adiutare, assidueque una scribere;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act prologue, scene 011)
Nam in prologis scribundis operam abutitur, Non qui argumentum narret, sed qui malevoli Veteris poetae maledictis respondeat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act prologue, scene 03)
Nam quod rumores distulerunt malevoli, Multas contaminasse Graecas dum facit Paucas Latinas;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 012)
Tum quod malevolus vetus poeta dictitat, Repente ad studium hunc se applicasse musicum, Amicum ingenio fretum, haud natura sua;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 016)
alterum genus barbarismi accipimus, quod fit animi natura, ut is, a quo insolenter quid aut minaciter aut crudeliter dictum sit, barbare locutus existimatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 157:1)
iunguntur autem aut ex duobus Latinis integris ut superfui, subterfugi (quanquam ex integris an composita sint quaeritur), aut ex integro et ut malevolus, aut ex corrupto et integro ut noctivagus, aut ex duobus corruptis ut pedisecus, aut ex nostro et peregrino ut , aut contra ut et anticato, aliquando et ex duobus peregrinis ut epiraedium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 216:1)
multis fuit periculi causa insolenter tractata et contumaciter.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 103 4:7)
Malivolum solacii genus est turba miserorum ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 69:2)
Falsum maledictum malivolum mendacium est.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 186)
Malivolus semper sua natura vescitur.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 337)
Malivolus animus abditos dentes habet.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 341)
tandem superant externa, adeo superbe insolenterque hostis eludebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 498:1)
nam simul Capuam ea clades est nuntiata, ratus Hannibal ab re bene gesta insolenter laetum exercitum tironum, magna ex parte servorum, spoliantem victos praedasque agentem ad Hamas se inventurum, citatum agmen praeter Capuam rapit, obviosque ex fuga Campanorum dato praesidio Capuam duci, saucios vehiculis portari iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 492:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION