라틴어 문장 검색

quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato?
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Iniuriarum sit actio. Quidam cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur, accusaret se. pauper ait: accusabo cum potero, e 8:5)
Nullum est tam plenum beneficium, quod non vellicare malignitas possit, nullum tam angustum, quod non bonus interpres extendat.
(세네카, 행복론, Liber II 125:1)
Summae malignitatis est non vocare beneficium, nisi quod dantem aliquo incommodo adfecit.
(세네카, 행복론, Liber VI 56:2)
Nec de malignitate naturae queri possumus, quia nullius rei difficilis inventio est, nisi cuius hic unus inventae fructus est invenisse ;
(세네카, 행복론, Liber VII 7:1)
Maior pars mortalium, Pauline, de naturae malignitate conqueritur, quod in exiguum aevi gignamur, quod haec tam velociter, tam rapide dati nobis temporis spatia decurrant, adeo ut exceptis admodum paucis ceteros in ipso vitae apparatu vita destituat.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 2:1)
quosdam eum in consummationem dignitatis per mille indignitates erepsissent, misera subit cogitatio laborasse ipsos in titulum sepulcri;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 120:5)
Si tantum irasci vis sapientem, quantum scelerum indignitas exigit, non irascendum illi sed insaniendum est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 46:2)
Vincit malignitatem et invidiam ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 32:2)
offendet te superbus contemptu, dicax contumelia, petulans iniuria, lividus malignitate, pugnax contentione, ventosus et mendax vanitate;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 50:3)
Nec malignitas me ista multo veneno tincta deterrebit ab optimis ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 92:2)
Sed ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 14:2)
Praeterquam et desperata condicio eorum ex praedamnatione solatium reputat fruendae interim malignitatis de poenae mora.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 5:3)
spernentibus Etruscis Lucumonem exsule advena ortum, ferre indignitatem non potuit oblitaque ingenitae erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 363:1)
tum Anci filii duo, etsi antea semper pro indignissimo habuerant se patrio regno tutoris fraude pulsos, regnare Romae advenam non modo vicinae, sed ne Italicae quidem stirpis, tum impensius iis indignitas crescere, si ne ab Tarquinio quidem ad se rediret regnum, sed praeceps inde porro ad servitia caderet, ut in eadem civitate post centesimum fere annum quod Romulus, deo prognatus deus ipse, tenuerit regnum donec in terris fuerit, id servus serva natus possideat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 415:1)
elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 608:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION