라틴어 문장 검색

atque ut intellegamus nihil horum esse fortuitum et haec omnia esse opera providae sollertisque naturae, quae multiplices fetus procreant, ut sues ut canes, is mammarum data est multitudo, quas easdem paucas habent eae bestiae quae pauca gignunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 128:4)
Is est hodie locus saeptus religiose propter Iovis pueri, qui lactens cum Iunone Fortunae in gremio sedens mammam adpetens castissime colitur a matribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 126:9)
is est hodie locus saeptus religiose propter Iovis pueri, qui lactens cum Iunone Fortunae in gremio sedens mammam appetens castissime colitur a matribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 126:8)
aut cur non potius teneroque columbo et similis regum pueris pappare minutum poscis et iratus mammae lallare recusas?
(페르시우스, 풍자, satire 313)
nam sata vere novo teneris lactentia sulcis eruta saetigerae comperit ore suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권200)
Vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 38:2)
Non movet aetas nec facies nec quae Venerem movere, leones saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:10)
Quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo certior ad Circen ultor venisset Ulixes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 35:9)
Et quidem tuo nepoti, huius filio, Hodie primam mammam dedit haec.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 951)
Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet, aurea subnectens exsertae cingula mammae, bellatrix, audetque viris concurrere virgo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:11)
Hinc exaudiri gemitus iraeque leonum vincla recusantum et sera sub nocte rudentum, saetigerique sues atque in praesaepibus ursi saevire ac formae magnorum ululare luporum, quos hominum ex facie dea saeva potentibus herbis induerat Circe in voltus ac terga ferarum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 2:4)
Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:9)
Hic natam in dumis interque horrentia lustra armentalis equae mammis et lacte ferino nutribat, teneris immulgens ubera labris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 21:9)
hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo, sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis, et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, procedunt castris, puraque in veste sacerdos saetigeri fetum suis intonsamque bidentem adtulit admovitque pecus flagrantibus aris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 8:3)
quam magis exhausto spumaverit ubere mulctra, laeta magis pressis manabunt flumina mammis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION