라틴어 문장 검색

Cum itaque in omni doctrina philosophiae Platonica secta enituerit, juvat etiam aliquorum Platonicorum testimonia inferre, quae idem Pater Augustinus in VII Confessionum, commemorat in scriptis se eorum reperisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 59:11)
Cujus quidem satyri videlicet confessionem ac testimonium de Christo, longaevus viator admirans et gavisus, quod etiam monstra Christum praedicarent, et vehementer indignatus super duritia et caecitate Alexandriae, baculo statim humum percutiens, aiebat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:4)
Conteret impudentiam vestram saltem confessio monstrorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:9)
Quae quidem confessio tanto fortasse gloriam mirabilius atque potentiam Dei praedicat, quanto majori miraculo est habenda, et tanto verior ejus assertio videtur, quanto a doctrina hominum remotior est, et tota suggestioni sancti Spiritus imputanda.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:10)
Quod de philosophis quoque et quibusdam gentilibus quantumvis infidelibus, seu nostrae fidei inimicis, manifesta docetur ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:12)
) , philosophorum videlicet ipsorum, quorum studiis gloriosa illa civitas exstiterat, testimonium ad persuasionem inducens, de quibus ut in eodem ipse Augustinus praemisit ad Romanos scribens ait, quia quod notum est Dei manifestum est in illis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:9)
Nam oportet, inquit Apostolus, haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant (I Cor. XI, 19).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:14)
Ad tempus, inquit, valet haeresis, ut electi quique manifesti fiant, et probati sint.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:10)
Et haec enervis fidei confessio in Christo sine teste, et argumento non credere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 16:6)
Ita ergo et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis, quomodo scietur id quod dicitur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 19:23)
Non praesumat loqui hominibus qui ad exponendum quae dicit non sufficit, sed magis ad Deum qui expositione non indiget, in suae fidei confessione verba convertat, quam ad hominum doctrinam verba quae non intelligantur, frustra proferat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 20:21)
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem! (Rom. X, 10.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:2)
Quid enim hoc mirum a fidelibus Christianis, post tot documenta intelligi posse, quae revelante Deo a gentilibus quoque reprobis, ut etiam supra dictum est, Paulus intelligi et cognosci manifeste testatur dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:18)
Quia quod notum est Dei, manifestum est in illis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:19)
Idem, in VII Confessionum, ad Deum loquens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION