라틴어 문장 검색

nec principes modo coloniarum aut castrorum, quibus praesentia ex affluenti et parta victoria magnae spes, sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, insignia armorum argento decora, loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장7)
apud Othonianos pavidi duces, miles ducibus infensus, mixta vehicula et lixae, et praeruptis utrimque fossis via quieto quoque agmini angusta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장10)
calonum numerus amplior, procacissimis etiam inter servos lixarum ingeniis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 87장3)
Tum Antonius inserens se manipulis, ubi aspectu et auctoritate silentium fecerat, non se decus neque pretium eripere tam bene meritis adfirmabat, sed divisa inter exercitum ducesque munia:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장1)
' simul lixas calonesque cum recentissimis equitum Bedriacum mittit, copias ceteraque usui adlaturos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 20장11)
Rapaces atque Italici omnibus se manipulis miscuerant;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장3)
Quadraginta armatorum milia inrupere, calonum lixarumque amplior numerus et in libidinem ac saevitiam corruptior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 33장1)
coeptabatque permixtus manipulis, bona pacis ac belli discrimina disserens, armatos monere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 81장2)
dein vagos et pacis modo effusos lixas negotiatoresque Romanos invadunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 15장12)
tria milia legionariorum et tumultuariae Belgarum cohortes, simul paganorum lixarumque ignava sed procax ante periculum manus omnibus portis prorumpunt ut Batavos numero imparis circumfundant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 20장7)
sed lixarum multitudo turbata pace illuc congregata et bello ministra aderat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장10)
tunc recepti in eadem castra, et edictum per manipulos ne quis in certamine iurgiove seditionem aut cladem commilitoni obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장18)
mox in castra reversus palantis captarum apud Novaesium Bonnamque legionum manipulos et rarum apud signa militem ac prope circumventas aquilas videt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 77장6)
consistunt per cohortis et manipulos;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 78장2)
quin etiam quondam iuxta cubiculum eius lixa quidam ex Illyrico exercitu, ianitoribus deceptis, noctu deprehensus est cultro uenatorio cinctus, imposne mentis an simulata dementia incertum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 19장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION