라틴어 문장 검색

Et hic, cum multum latravit, obiecto cibo mansuescit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 213:3)
Brenni contra arma Camillum profer ab exilio Cincinnatoque secures expulso Caesone refer flentemque parentem a rastris ad rostra roga, miseroque tumultu pelle prius, quos victa petas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 254)
quippe si et campum stiva tremente proscindas aut prati floreas opes panda curvus falce populeris aut vineam palmite gravem cernuus rastris fossor invertas, tunc tibi est summa votorum beatitudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 3:2)
quae fuit causa ut locum auderent tamquam vacantem corporum baiuli rastris funebribus impiare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:6)
cuius stercora tamen sub ope Christi quandoque mysticis orationum tuarum rastris eruderabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 3:2)
inque vicem stupuere greges socioque timore mansuescunt:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권188)
his favit natura locis, hic victa colenti cessit et ignotos docilis mansuevit in usus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis22)
Quid tibi nunc strata mansuescere profuit ira?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Leo mansuetus1)
iam falces avidis et aratra caminis rastraque et incurvi saevum rubuere ligones, caedere nec validas sanctis e stirpibus hastas, nec pudor emerito clipeum vestisse iuvenco.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권232)
nec minor in terris bella Eurysthea gerentem Amphitryoniaden alto per gramina sulco duxerat, illi etiam ferus indocilisque teneri, mox divum dono regis dignatus Adrasti imperia et multum mediis mansueverat annis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권115)
Tum genitus Talao victori tigrin inanem ire iubet, fulvo quae circumfusa nitebat margine et extremos auro mansueverat ungues.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권275)
sic flexa Pelasgum corda labant, ferrique avidus mansueverat ardor.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권261)
desiluitque polo, niveus sub nubibus atris quamquam maesta deae sequitur vestigia limes, vix steterat campo, subita mansuescere pace agmina sentirique nefas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권251)
"mansuescit orbis subditus, mansuescat et summum caput."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.137)
multum adeo ordo 'multum adeo iuvat arva'. rastris et 'hos rastros' dicimus et 'haec rastra';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 941)

SEARCH

MENU NAVIGATION