라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Rogare longo putidam te saeculo, viris quid enervet meas, cum sit tibi dens ater et rugis vetus frontem senectus exaret hietque turpis inter aridas natis podex velut crudae bovis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 81)
tostis marcentem squillis recreabis et Afra potorem coclea;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:6)
convictor delicatus paulatim enervat et emollit, vicinus dives cupiditatem inritat, malignus comes quamvis candido et simplici rubiginem suam adfricuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 7 7:2)
Una Hannibalem hiberna solverunt et indomitum illum nivibus atque Alpibus virum enervaverunt fomenta Campaniae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 5:3)
Seneca Lucilio suo salutem Epistula tua delectavit me et marcentem excitavit, memoriam quoque meam, quae iam mihi segnis ac lenta est, evocavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 741)
molliunt et enervant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:8)
sic ista praecepta, si sola sunt, marcent;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:4)
enervant et effeminant et multum petunt, multum autem a fortuna petendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 34:3)
Hoc istae ambages compositionis, hoc verba transversa, hoc sensus miri, magni quidem saepe, sed enervati dum exeunt, cuivis manifestum facient.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 8:2)
Cum vero cessit voluptati, artes quoque eius actusque marcent et omnis ex languido fluidoque conatus es.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 23:6)
inter ruentis Graeciae stragem ultimam sine hoste victus marcet ac Veneri vacat reparatque amores;
(세네카, 아가멤논 4:12)
iam recipit diem marcente visu.
(세네카, 아가멤논 14:5)
naturalis tamen illa uis eminebat, quae post multos annos, tam et desidia obruta et carminibus eneruata, uigorem tamen suum tenuit.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Duo fratres inter se dissidebant; alteri filius erat. patruus in egestatem incidit; patre uetante adulescens illum aluit; ob hoc abdicatus tacuit. adoptatus a patruo est. patruus accepta hereditate locuples factus est 22:9)
et uelim uos subinde aliqua nomina mihi offerre quibus euocetur memoria mea quae quomodo senilis per se marcet, ita admonita et aliquando lacessita facile se colliget.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION