라틴어 문장 검색

non Lucilius hic Lucretiusque est, non Turnus, Memor, Ennius, Catullus, Stella et Septimius Petroniusque aut mordax sine fine Martialis, non qui tempore Caesaris secundi aeterno incoluit Tomos reatu, nec qui consimili deinde casu ad vulgi tenuem strepentis auram irati fuit histrionis exsul, non Pelusiaco satus Canopo, qui ferruginei toros mariti et Musa canit inferos superna, nec qui iam patribus fuere nostris primo tempore maximi sodales, quorum unus Bonifatium secutus nec non praecipitem Sebastianum natales puer horruit Cadurcos plus Pandionias amans Athenas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem46)
quid celsos Senecas loquar vel illum quem dat Bilbilis alta Martialem, terrarum indigenas Hibericarum?
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium38)
unde et in pago Vialoscensi, qui Martialis aetate citeriore vocitatus est propter hiberna legionum Iulianarum, suspicor diuturnius te moraturum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Maurusio suo Salutem. 1:2)
nam si omittantur quae de titulis dictatoris invicti scripta Patavinis sunt voluminibus, quis opera Suetonii, quis Iuventii Martialis historiam quisve ad extremum Balbi ephemeridem fando adaequaverit?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 7:4)
Ut de loco suppleam et de loco communi, pro collegio artium Musicarum et Minervalium et Apollinarium, etiam Martialium per duellum, per tubam in stadio circum aemulantur, quod utique templum est et ipsum eius idoli, cuius sollemnitates agit.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 11장 1:6)
Caecilius Metellus, pontifex maximus, A. Postumium consulem, quoniam idem et flamen Martialis erat, cum is ad bellum gerendum proficisci vellet, 'in urbe tenuit nec passus est a sacris recedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XVIIII Periocha14)
et flamen Martialis eo anno est mortuus M. Aemilius Regillus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 159:1)
Veturius Philo flamen Martialis in locum M. Aemili Regilli, qui priore anno mortuus erat, creatus inauguratusque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 533:3)
sacerdotes eo anno mortui sunt P. Quinctilius Varus flamen Martialis et M. Claudius Marcellus decemvir;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 218:1)
flamen Martialis inauguratus est eo anno L. Postumius Albinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 172:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION