라틴어 문장 검색

Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:10)
Capti episcopi, interfecti presbyteri et diversorum officia clericorum, subversae ecclesiae, ad altaria Christi stabulati equi, martyrum effossae reliquae:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 16:11)
Auratum squalet Capitolium, fuligine et aranearum telis omnia Romae templa cooperta sunt, movetur urbs sedibus suis et inundans populus ante delubra semiruta currit ad martyrum tumulos.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:15)
Numquam absque te procedat in publicum, basilicas martyrum et ecclesias sine matre non adeat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:9)
Raro procedebat ad publicum et maxime nobilium matronarum vitabat domus, ne cogeretur videre, quod contempserat, apostolorum et martyrum basilicas secretis celebrans orationibus et quae populorum frequentiam declinarent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 4:14)
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum Sustulerant, unde ostendit proprie profanatum, quod ex sacro promiscuum humanis actibus commodatum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 4:5)
Marcus, inquit, Octavius Herrenus, prima adolescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, instituit mercaturam, et bene re gesta decimam Herculi profanavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, VI. 11:2)
nam Aeneas scit, ante esse profanatum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 7138)
et sciendum inter sacratas res etiam dona esse, sicut in libris sacrorum invenitur, quae tamdiu dona dici possunt, quamdiu non profanentur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2873)
dona autem oblata numinibus tamdiu sacra sunt et dona possunt dici, quamdiu non fuerint profanata.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 3114)
Sic profanatis sacris peritura Troia perdidit primum deos.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:28)
Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat, Omnibus obscuras inicit illa manus!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 911)
Sed adhuc Minyeia proles urget opus spernitque deum festumque profanat, tympana cum subito non adparentia raucis obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu tinnulaque aera sonant;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 36:2)
Sanctus Iustinus martyr asserit:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:10)
In martyrum Actibus hunc dialogum inter praefectum Romanum Rusticum et Hieracem christianum legimus:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION