라틴어 문장 검색

Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide poterit, remittet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 16:5)
Sapienti ergo donari aliquid potest, etiam si sapientis omnia sunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 64:1)
2 quamquam in pectoribus earundem ita sibi sit genuina sanctitas peculiare metata domicilium, ut, si quid secus viantibus accidisset, laetaturae fuerint quoddam se pro martyre tolerasse martyrium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)
atque utinam molis illius pompam sive donaria nihil huius obsequii turpet oblatio;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Lucontio suo Salutem. 5:1)
dat partem regni portio martyrii:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Volusiano Fratri salutem 2:4)
quae quidem ad praesens non ita loquor, quasi tu non utraque laudanda conficias aut, si adhuc durat in sermone laetitia, non custodiatur in actione censura, sed ut qui Christo favente clam sanctus es, iam palam religiosa venerandus iugo salubri colla pariter et corda subdare invigiletque caelestibus lingua praeconiis, anima sententiis, dextra donariis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 4:1)
praecipue tamen dextra donariis, quia quicquid ecclesiis spargis, tibi colligis;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Consentio suo salutem. 4:2)
Boneficia donari aut mali aut stulti putant.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 080)
Ad hanc ergo usque peruenientes nauigio Picti, ut diximus, petierunt in ea sibi quoque sedes et habitationem donari.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:6)
Igitur sanctus Albanus, cui ardens inerat deuotio mentis ad martyrium ocius peruenire, accessit ad torrentem, et dirigens ad caelum oculos, illico siccato alueo, uidit undam suis cessisse ac uiam dedisse uestigiis.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:3)
In huius ergo uertice sanctus Albanus dari sibi a Deo aquam rogauit, statimque, incluso meatu, ante pedes eius fons perennis exortus est, ut omnes agnoscerent etiam torrentem martyri obsequium detulisse;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:8)
Passus est autem beatus Albanus die .X. Kalendarum Iuliarum iuxta ciuitatem Uerolamium, quae nunc a gente Anglorum Uerlamacaestir siue Uaeclingacaestir appellatur, ubi postea, redeunte temporum Christianorum serenitate, ecclesia est mirandi operis atque eius martyrio condigna extructa.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:5)
Cumque praefatus clericus aliquot diebus apud eum hospitaretur, peruenit ad aures nefandi principis confessorem Christi, cui necdum fuerat locus martyrii deputatus, penes Albanum latere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII.6)
Pro qua re etiam Iohannes Baptista capite truncatus est, et sancto martyrio consummatus, cui non est dictum, ut Christum negaret, et pro Christi confessione occisus est;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:6)
Hic est Bonifatius, quartus a beato Gregorio Romanae urbis episcopo, qui inpetrauit a Focate principe donari ecclesiae Christi templum Romae, quod Pantheon uocabatur ab antiquis, quasi simulacrum esset omnium deorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IV. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION