라틴어 문장 검색

Appositis itaque compulsoribus, mortem siqui distulerit egredi minitantibus, moenia permixta sunt lamentis et luctu, et per omnia civitatis membra una vox cunctorum erat gementium, cum laceraret crines matrona, exsul fuganda laribus in quibus nata erat et educata, orbataque mater liberis vel coniuge viduata, procul ab eorum manibus pelleretur, et turba flebilis postes penatium amplexa vel limina, lacrimabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 9장 5:1)
matronam opulentam et nobilem, cuius verecundia et destinatio gloriosa, abruptis postea discriminibus, maritum exemit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 10:4)
Neque ego abnuo, ostentationem rerum considerans urbanarum, huius rei cupidos ob impetrandum quod appetunt, omni contentione laterum iurgare debere, cum id adepti, futuri sint ita securi, ut ditentur oblationibus matronarum, procedantque vehiculis insidentes, circumspecte vestiti, epulas curantes profusas, adeo ut eorum convivia regales superent mensas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 3장 14:1)
>Multi, etiam Senatores et Senatorii generis feninae, Romae veneficiorum, stuprorum et adulteriorum accusantur et supplicio afficiuntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장1)
Tunc Cethegus senator, adulterii reus delatus, cervice perit abscisa, et Alypius nobilis adulescens, ob levem relegatus errorem, aliique humiles, publica morte oppetiverunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 16:1)
Nam ex hoc quoque sexu, peremptae sunt originis altae complures, adulteriorum flagitiis obnoxiae, vel stuprorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 28:2)
Post hunc venit Ursicinus ad mitiora propensior, qui quoniam cautus esse voluit et civilis, rettulerat Esaiam cum aliis, ob commissum adulterium in Rufinam detentis, Marcellum maritum eius ex agente in rebus reum imminutae maiestatis deferre conari:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 44:1)
Et primo Rufinam, cum universis auctoribus adulterii commissi vel consciis, interfecit, super quibus Ursicinum rettulisse praediximus, alios deinde complures nullo noxiorum discrimine vel insontium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 45:2)
His in hunc modum ac talibus actis, Hesychia quaedam matrona, ob intentatum crimen in domo apparitoris, cui custodienda est tradita, multa pertimescens et saeva, fulcro plumeo vultu contracto incubuit, et animam occluso narium spiramento effudit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 47:1)
eisdemque subseruntur genitalium fatorum interpretes controversi, hinc praefecturas profusius largientes, et sepulturas divitum matronarum;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 26:3)
Id enim nunc repertum est pro sonitu laudum impensiore, per applicatos homines ad plaudendum, ut in omni spectaculo exodiario venatori aurigae et histrionum generi omni, et iudicibus celsis, itidemque minoribus, nec non etiam matronis, clametur assidue:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 33:1)
hoc est Beringherio cum reliqua multitudo statim venerunt in finibus Bergomensis, residente in monasterio Fara per aebdomada una, domibus devastantes, adulteria vel incendia facientes.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 188)
Predictus vero Guntharius archiepiscopus Agrippinae et Thietgaudus Treverensis archiepiscopus eodem anno iussu Nicolai pape Romam petierunt ob adulterium Lotharii regis, quod pridem commiserat, eo quod ei in hoc cum suis suffraganeis iniusta occasione contra religionem Christianitatis consenserunt, plurimas secum deferentes sententias quasi canonica auctoritate conpositas.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 82:15)
Sicque duo metropolitani ob consensum adulterii nefandi regis rite obligati sunt et ceciderunt.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 87:18)
occulte fabricatum esse dixistis quod Pontianus splendidissimus eques fieri curauit, quod Saturninus uir grauis et probe inter suos cognitus in taberna sua sedens propalam exculpsit, quod ornatissima matrona munere suo adiuuit, quod et futurum et factum multi cum seruorum tum amicorum qui ad me uentitabant scierunt.
(아풀레이우스, 변명 60:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION