라틴어 문장 검색

Nova igitur fides renovatorum, valida, pubescens, incrementum virtutis acquirens, non remissa, non fessa, non senio quodam marcida, et vigore ignava, apta sacrificio est, quae pullulet quodam virenti germine sapientiae, et juveniti divinae cognitionis fervore pubescat;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:7)
Quibus si quis juventae irretitus tempore, cum ad maturiorem aetatem processerit, veniat ad baptismum, renuntiet superioribus, moresque priores exuat, peccata deponat, consepeliatur cum Domino Jesu Christo, crucifigatur ei mundus, et ipse mundo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 3:4)
Qui eum adulabili sermone periuriis admixto, solus omnium proficisci pellexit, vultu assimulato saepius replicando, quod flagrantibus votis eum videre frater cuperet patruelis, siquid per imprudentiam gestum est, remissurus, ut mitis et clemens, participemque eum suae maiestatis assciscet, futurum laborum quoque socium, quos Arctoae provinciae diu fessae poscebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 11:2)
Emensis itaque longis intervallis et planis, cum Hadrianopolim introisset, urbem Haemimontanam, Uscudamam antehac appellatam, fessasque labore diebus duodecim recreans vires, comperit Thebaeas legiones in vicinis oppidis hiemantes, consortes suos misisse quosdam, eum ut remaneret promissis fidis hortaturos et firmis, cum animarentur roboris sui fiducia, abunde per stationes locatae confines, sed observante cura pervigili proximorum, nullam videndi vel audiendi quae ferebant, furari potuit facultatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 15:1)
Fuit autem forma conspicuus bona, decente filo corporis membrorumque recta compage, flavo capillo et molli, barba licet recens emergente lanugine tenera, ita tamen ut maturius auctoritas emineret;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 28:1)
ubi paulatim adulescens rationem recte vivendi, sollertiamque ostendebat, litteris quantum tali fortunae satis esse poterat eruditus, cogitandi inveniendique dubia et scrupulosa, acumine nimio praestans, immensum quantum memoria vigens, benefaciendi avidus plenusque iusti consilii, quem si Constans imperator olim ex adulto iamque maturum audiret, honesta suadentem et recta, nulla vel venia certe digna peccasset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 7장 5:2)
His auditis cum nullae laxarentur indutiae, promotus exercitus prope collem advenit molliter editum, opertum segetibus iam maturis, a superciliis Rheni haut longo intervallo distantem;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 19:1)
Fessi denique tot aerumnis, et ad solam deinceps strenui fugam, per diversos tramites tota celeritate digredi festinabant, ut e mediis saevientis pelagi fluctibus, quocumque avexerit ventus, eici nautici properant et vectores;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 51:1)
Frugibus enim nondum etiam maturis, miles, expensis quae portabat, nusquam reperiens victus, extrema minitans Iulianum compellationibus incessebat et probris, Asianum appellans Graeculum et fallacem, et specie sapientiae stolidum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 9장 3:2)
Consulatu vero Constantii deciens, terque Iuliani, in Britanniis cum Scottorum Pictorumque gentium ferarum excursus, rupta quiete condicta, loca limitibus vicina vastarent, et implicaret formido provincias, praeteritarum cladium congerie fessas, hiemem agens apud Parisios Caesar distractusque in sollicitudines varias, verebatur ire subsidio transmarinis, ut rettulimus ante fecisse Constantem, ne rectore vacuas relinqueret Gallias, Alamannis ad saevitiam etiam tum incitatis et bella.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 1. Lupicinus, magister armorum, adversus Scotorum et Pictorum incursiones in Britannias cum exercitu mittitur. 1:2)
Post exploratam alacritatem exercitus, uno parique ardore impetrabilem principem superari non posse, deum usitato clamore testati, Iulianus summae rei finem imponendum maturius credens, restricta quiete nocturna, itinerarium sonare lituos iubet et praestructis omnibus quae difficultates arduae belli poscebant, candente iam luce, Assyrios fines ingressus, celso praeter alios spiritu obequitans ordinibus, aemulatione sui cunctos ad officia fortitudinis incendebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 1:1)
Laxata itaque acies prima Persarum, leni ante, dein concito gradu, calefactis armis retrorsus gradiens propinquam urbem petebat, quam sequebatur miles itidem fessus in campis torridis ad usque diei finem a lucis ortu decernens, eiusque occipitiis pertinacius haerens, omnem cum Pigrane et Surena et Narseo, potissimis ducibus, ad usque Ctesiphontis muros egit praecipitem, adversorum feriens suras et terga.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 12:1)
Concursus itaque armatorum, et cadentium gemitus, equorum flatus et tinnitus ferri procul audiebatur, quamdiu satietate vulnerum partibus fessis, nox diremit certamina iam tenebrosa.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 11:2)
Iussum est autem ad implenda haec perrecturis, extollere seriem gestorum in melius, et rumores quaqua irent, verbis diffundere concinentibus, procinctum Parthicum exitu prospero terminatum, additisque festinando itineri noctibus, provinciarum militiaeque rectoribus insinuare novi principis scripta, omniumque sententiis occultius sciscitatis, remeare velociter cum responsis, ut comperto quid in longinquis agatur, principatus corroborandi matura consilia quaerantur et cauta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장 12:1)
Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION