라틴어 문장 검색

Quibus abolitis, Octavianus Augustus Graecos secutus, hanc inconstantiam correcta turbatione composuit, spatiis duodecim mensium et sex horarum magna deliberatione collectis, per quae duodecim siderum domicilia sol discurrens motibus sempiternis anni totius intervalla concludit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 13:2)
Quibus saepe eadem iterantibus, hactenus perpensa deliberatione respondit, haec in locis ubi dicuntur admissa, quaerenda verissimis documentis et vindicanda.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 2:1)
Et deliberatione super rebus proposita seriis, hoc habitu omnes in commune consultant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 2장 7:1)
falsi, quod leporem marinum fuisse dixerunt qui alius omnino piscis fuit, quem mihi Themison seruus noster medicinae non ignarus, ut ex ipso audisti, ultro attulit ad inspiciundum;
(아풀레이우스, 변명 31:3)
quid enim tandem, si medicinae neque instudiosus neque imperitus quaepiam remedia ex piscibus quaero?
(아풀레이우스, 변명 38:2)
partim medico credendum dicere, partim etiam inridere medicinam.
(아풀레이우스, 플로리다 19:10)
sed in diutina deliberatione ceteri cruciantes mora consilii mea praecordia, immo miserum spiritum, libentes tandem novicii latronis accedunt sententiae et protinus vinculis exsolvunt virginem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 8:2)
nec quicquam diutina deliberatione tam salubre visum quam fuga celeri procellam fortunae saevientis evadere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 4:3)
"nam cum venenum peremptorium comparare pessimus iste gestiret, nec meae sectae crederem convenire causas ulli praebere mortis, nec exitio sed saluti hominum medicinam quaesitam esse didicissem, verens ne si daturum me negassem, intempestiva repulsa viam sceleri subministrarem et ab alio quopiam exitiabilem mercatus hic potionem vel postremum gladio vel quovis telo nefas inchoatum perficeret, dedi venenum, sed somniferum;"
(아풀레이우스, 변신, 10권 11:6)
"Digesta potione medicinae proventus appareat,"
(아풀레이우스, 변신, 10권 26:12)
sed febrem tandem medicina fugavit eandem;
(ARCHIPOETA, VI12)
At illa, sine deliberatione stulte respondens, ait:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 15 18:4)
Quamquam eius modestiae atque lenitatis est, eius denique prudentiae et sollicitudinis in domino, ut, etiam si Afer esset, cito illi de scripturis persuaderetur curandum, quod licentiosa et male libera consuetudo vulnus inflixit, sed tanta pestilentia est huius mali, ut sanari prorsus, quantum mihi videtur, nisi concilii auctoritate non possit, aut, si ab una ecclesia inchoanda est medicina, sicut videtur audaciae mutare conari quod Carthaginiensis ecclesia tenet, sic magnae inpudentiae est velle servare quod Carthaginiensis ecclesia correxit.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 4:4)
Haec propterea scripsi, ut, si tuae sanctitati iam non sunt necessaria, sive quod plura ipse huius modi cogites atque utiliora sive quod tuae sanctitati medicina ista non opus sit, mala tamen mea nota sint tibi sciasque, unde pro mea infirmitate deum rogare digneris.
(아우구스티누스, 편지들, 8. (A. D. 392 Epist. XXII) Aurelio Episcopo Augustinus Presbyter 9:1)
Quod donec fiat, si dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim, quod cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantam libet moram temporis differamus.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 9:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION