라틴어 문장 검색

perpulisti me ut homini adolescentulo In alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria, Filiam darem in seditionem atque in incertas nuptias, Eius labore atque eius dolore gnato ut medicarer tuo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 119)
Egone huius memoriam patiar meae Voluptati obstare, cum egomet possim in hac re medicari mihi?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 5, scene 4144)
Quod si personis iisdem uti aliis non licet, Qui magis licet currentes servos scribere, Bonas matronas facere, meretrices malas, Parasitum edacem, gloriosum militem, Puerum supponi, falli per servum senem, Amare, odisse, suspicari?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act prologue, 21)
Ne semper servus currens, iratus senex, Edax parasitus, sycophanta autem impudens, Avarus leno, assidue agendi sint mihi, Clamore summo, cum labore maximo.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act prologue, scene 026)
Alere nolunt hominem edacem;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 259)
Ilicet ignis edax summa ad fastigia vento volvitur;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 32:5)
Cui vates, horrere videns iam colla colubris, melle soporatam et medicatis frugibus offam obicit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 17:2)
Sed non Dardaniae medicari cuspidis ictum evaluit, neque eum iuvere in volnera cantus somniferi et Marsis quaesitae montibus herbae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 36:3)
hoc fusum labris splendentibus amnem inficit occulte medicans spargitque salubris ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:4)
Semina vidi equidem multos medicare serentis et nitro prius et nigra perfundere amurca, grandior ut fetus siliquis fallacibus esset, et, quamvis igni exiguo, properata maderent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:7)
animas et olentia Medi ora fovent illo et senibus medicantur anhelis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 7:17)
ipsae consident medicatis sedibus, ipsae intima more suo sese in cunabula condent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:6)
dissipat Euhius curas edacis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 116)
neque amissos colores lana refert medicata fuco nec vera virtus, cum semel excidit, curat reponi deterioribus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 59)
Exegi monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis annorum series et fuga temporum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 301)

SEARCH

MENU NAVIGATION