라틴어 문장 검색

ibi et deliberationi et mutationi remediorum tempus patet, adeo ut raro, si inter initia medicus accessit, obsequens aeger sine illius vitio pereat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 1장16)
8 At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 8장1)
Ille enim cum summa diligentia non medici tantummodo, sed etiam regis custodiretur, tamen malagmata sua devorando bibendoque suam urinam in exitium se praecipitavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 21장16)
Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consuevit, ei traditus est, protinus eo fratre victus adhibito, qui supra (Section:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 23장22)
In his autem ante omnia scire medicus debet, quae insanabilia sint, quae difficilem curationem habeant, quae promptiorem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장18)
Cognovi tamen medicos, qui a scorpione ictis nihil aliud quam ex bracchio sanguinem miserunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장67)
Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, vix ullum ex iis, quae supra conprehensa sunt, oculi vitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis medicis summoveri possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장399)
Sed ut haec ipsa fortuna huc illucve discernit, sic medici partium est eniti ad reperiendam sanitatem.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장9)
Alteram autem palpebram a ministro deduci oportet, alteram a medico:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장34)
medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum servet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장12)
Medicus autem a dextro latere sinistra quidem manu colem masculi continere, dextra vero fistulam demittere in iter urinae debet;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장9)
Medicus deinde, diligenter unguibus circumcisis, unctaque sinistra manu duos eius digitos, indicem et medium, leniter prius unum, deinde alterum in anum eius demittit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장36)
medicus deinde sinistra manu leniter trahere umbilicum debet ita ne abrumpat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 29장43)
siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore adversus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장55)
simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장61)

SEARCH

MENU NAVIGATION