라틴어 문장 검색

Post modum Melibeus, vocatis ad se medicis, de filiæ suæconvalescentia diligenter quæsivit.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 306:1)
Quare iudex, qui impericiam male iudicavit, tenetur, sicut et medicus, qui per impericiam male secuit, tenetur, ut Leges nostre dicunt.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 11:15)
Quod valde graviter dominus deamico suo ferens ascivit omnes medicos Aegyptiacos, ut amicum hospitemviderent.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:5)
Medici vero palpato pulsu, iterum et iterum urina respecta, nullamin eo agnoverunt infirmitatem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:6)
Quantoquis infirmitatem suam medico revelare distulerit, tanto graviori morboattritus fuerit.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 101:15)
ubi dicit Commentator, quod si effectus circuli caelestis minorando humores corpora disponit ad quartanam, sapiens medicus hoc praevidens per calida et humida corpora disponit ad sanguinem et tunc excluso effectu caelesti quartana non inducitur.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 10:9)
Accepisti salutaria praecepta, noli negligere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis lethalis vulneris exsecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:15)
Videbat enim laborantes non posse sine remedio salvari, et ideo medicinam tribuebat aegris.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:26)
Serpit malitia, vulnus augetur, ubi medicina defuerit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:14)
Sobrietas enim mentis, medicina est corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:13)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
Principium enim medicinae est causas languoris incidere;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:11)
ita ergo et sapiens verbis ac disputationibus, tamquam medicus medicamentis, contrarias curare desiderat passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 4:6)
Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:8)
Sed specialiter eum insectabatur Dorus quidam ex medico scutariorum, quem nitentium rerum centurionem sub Magnentio Romae provectum, retulimus accusasse Adelphium, urbi praefectum, ut altiora coeptantem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION