라틴어 문장 검색

sed sicut contra Aquilonem ea breuior, ita in meridiem se trans illius fines plurimum protendens, usque contra Hispaniae septentrionalia, quamuis magno aequore interiacente peruenit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 3:5)
sed quia a parte Brettonum erant remotae, duobus sinibus maris interiacentibus, quorum unus ab orientali mari, alter ab occidentali, Brittaniae terras longe lateque inrumpit, quamuis ad se inuicem pertingere non possint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.6)
Si longinquitas itineris magna interiacet, ut episcopi non facile ualeant conuenire, an debeat sine aliorum episcoporum praesentia episcopus ordinari?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII. 3:19)
namque Samnites, omissis Sidicinis ipsam arcem finitimorum Campanos adorti, unde aeque facilis victoria, praedae atque gloriae plus esset, Tifata, imminentes Capuae colles, cum praesidio firmo occupassent, descendunt inde quadrato agmine in planitiem quae Capuam Tifataque interiacet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 302:1)
equitibus ceteris velut ad spectaculum submotis, spatio quod vacui interiacebat campi adversos concitant equos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 86:1)
proinde aut cederent animo atque virtute genti per eos dies totiens ab se victae, aut itineris finem sperent campum interiacentem Tiberi ac moenibus Romanis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 306:2)
castra Punica ac Romana interiacebat campus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 611:1)
progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 500:2)
Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis pervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 257:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION