라틴어 문장 검색

nam quis umquam dubitavit quin in re publica nostra primas eloquentia tenuerit semper urbanis pacatisque rebus, secundas iuris scientia?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 41장 2:3)
Quare age, Fors, muta pacatum in proelia vultum Romanosque cie ac nostris da funera regnis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:14)
Villa vero nostra etiam mediterraneas copias praestat, lac in primis;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 28:2)
Esse salutatum vult te mea littera primum a male pacatis, Attice, missa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 71)
non bene pacatis flumina pota Getis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 449)
atque ita di mites minuant mihi Caesaris iram, ossaque pacata nostra tegantur humo, ut mihi conanti nonnumquam intendere curas fortunae species obstat acerba meae, vixque mihi videor, faciam qui carmina, sanus, inque feris curem corrigere illa Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 914)
Tempora cum causis Latium digesta per annum lapsaque sub terras ortaque signa canam, excipe pacato, Caesar Germanice, voltu hoc opus et timidae dirige navis iter;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권1)
Litore Threicio classem religarat Atrides, dum mare pacatum, dum ventus amicior esset.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 41:1)
mixta sit haec quamvis inter Graecosque Getasque, a male pacatis plus trahit ora Getis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 76)
ille deum vitam accipiet, divisque videbit permixtos heroas, et ipse videbitur illis, pacatumque reget patriis virtutibus orbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.12)
tutus bos etenim rura perambulat, nutrit rura Ceres almaque Faustitas, pacatum volitant per mare navitae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 57)
spectatur enim ad fidem probationis, montanus an planus, maritimus an mediterraneus, consitus an incultus, frequens an desertus, propinquus an remotus, opportunus consiliis an adversus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 131:2)
Fuere qui auro corrupti elephantos Iugurthae traderent, alii perfugas vendebant, pars ex pacatis praedas agebant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 32장3)
nihil stultitia pacatum habet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 8:2)
Ad summam puta, cum captus esses, me pecuniam mutuatum rebus meis in securitatem creditoris oppositis navigasse hieme tam saeva per infesta latrociniis litora, emensum, quidquid periculorum adferre potest etiam pacatum mare ;
(세네카, 행복론, Liber VII 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION