라틴어 문장 검색

Engelradus, filius Hugonis comitis, juvenis mirae audaciae, in hac urbe aegritudine detentus, vita discessit, et in basilica B. Andreae apostoli corpus ejus humatum est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:10)
Econtra comes Reymundus omnibus modis et promissionibus meditatur ut adhuc per aliquantum tempus secum moram facerent, donec aliqua vi vel arte arx et gentiles in ea conclusi caperentur, recensens quomodo Anselmus de Riburgis monte illic occisus ceciderit, et quod plures commilitones sui sint ab iisdem Sarracenis alii morte, alii plagis damnati saevissimis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 72:3)
Sarracenorum autem cohortibus sic atroci caede perterritis, et aliis ad mare fugam meditantibus, aliis ad pomaria, plurimis vero portam Ascalonis intrare quaerentibus, universi victores Christianorum diffusi sunt per tentoria gentilium, alii rapientes pretiosam purpuram, alii vestes et vasa [0561B] argentea plurimamque massam utriusque metalli pretiosioris, alii camelos, mulos, equos, dromedarios cum asinis fortissimis;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 94:7)
Dux itaque cernens sic suos audacissimos milites gravi interitu et ruina corruisse, alios exstinctos et combustos, alios enervatos, et omne opus machinae celeri strage et edaci flamma consumptum, ac plurimos Christianae societatis animo deficere fugamque meditari, moestus et dolens, universos desperatos revocare coepit ad assultum urbis, ad interitum adversariorum, ad firmandam obsidionem, [0570D] dicens: Ah!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:4)
Dux quidem Godefridus summa cum charitate ea quae obtulerant suscepit, et benigne eos allocutus, navali hospitio remisit, asserens se aliquantulum infirmitate detentum;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:4)
Idcirco constanter te petimus, ut nos, qui nostro sanguine hanc sanctam Ecclesiam detinuimus, et usque ad mortem pro eo dimicavimus, audire non recuses neque rem de patriarcha a nobis propalatam hoc tempore graviter accipias, donec viderimus, quorsum tendat illius excusatio, vel quem finem accipiat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 101:4)
Welfo igitur Jerusalem perveniens, adorato Jesu Domino et ejus sepulcro, post aliquot dies navigio usque ad insulam Cyprum reversus est, ubi et ipse infirmitate detentus, mortuus et sepultus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 86:3)
Erat his diebus regina et uxor Baldewini in ipsa civitate Japhet, quae etiam terroribus attonita et dolore mortis dilectissimi regis, pariter fugam cum caeteris meditabatur inire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 16:5)
nam sic foederati utrinque et amici sub jurejurando facti, non solum ipsum Solymanum qui sic adversum te extollitur et inflatur, et te calumniari meditatur, in virtute tua et nostra facile expugnabimus, terram vero, quam possidet, eo expugnato et expulso, subjugabimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:14)
Nunc autem velut homo cautus et gnarus bellicae artis, ut Turcorum superbiam et virtutem intellexit defluxisse, et nihil praeter fugam meditari, Christianorum vero victrices aquilas cum magna vociferatione insequi plurimum gavisus est;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 90:3)
"Verus amor assidua sine intermissionecoamantis ymaginatione detinetur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:13)
non enim habet avarus divitias, seddivitie habent eum, et ita illum detinent alligatum, ut divitiis non possitgaudere, nec fructus ex eis habere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 8:8)
Non enimproprie habet febres homo, immo febres habent hominem eumque detinent alligatum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 9:3)
vacuo sompno, sed subcuboet oculos vigilia fatigatos cadentesque in opere et castigatos detineo."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:16)
Est autem luxuria libidinose voluptatis appetitus, de qua eciam Cato dixit, Cum te detineat Veneris dampnosa voluptas, Indulgere gule noli, que ventris amica est.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 35:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION