라틴어 문장 검색

) Idem super Matthaeum cum illud exponeret, "Liber generationis Jesu Christi (Matth.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:5)
Unde ipse cum ad hanc exponendam veniens, verba illa Joannis praemisisset:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:10)
Quare ergo legitur si non siletur, aut quare auditur, si non exponitur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:15)
Sed ut quid exponitur, si non intelligitur?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 22:16)
III, 6), ipsos philosophos consulat qui Scripturarum sacrarum documentis contentus non est. Unde Macrobius, cum juxta Plotinum quatuor virtutes Deo assignaret, Fortitudo, inquit, illi est quod semper idem est, nec aliquando mutatur, hoc est, quod supra memoratus doctor et maximus Latinorum philosophorum Boetius, in lib. III De consolatione philosophiae astruit his verbis:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:24)
Quas quidem proprietates plenius exponemus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 43:3)
Hinc Nicaena synodus quasi exponens hanc generationem Filii ex Patre ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 49:14)
Sicut igitur ex aere sigillum aereum habet esse, et rursum ex aere simul et sigillo, id est sigillabili, sigillans habet esse, sic ex Patre solo Filius habet esse, et ex Patre et Filio Spiritus sanctus, ut exposuimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 50:8)
Unde Hieronymus diffinitionem catholicae fidei Nicaenigne symboli exponens ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 54:43)
Spiritum quoque simili ratione eos credere convincemus, si eis quid in hoc nomine intelligamus exposuerimus, ipsam scilicet divinae gratiae bonitatem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 62:11)
Hoc et ille maximus Latinorum philosophorum Tullius diligenter intuitus, cum non solum optime factum, verum etiam optime disponi mundum conspiceret, providentia id potius agi quam fortuitu confirmans, tam suam in hoc, quam caeterorum rationem exposuit philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 3:1)
Hoc et ille maximus Latinorum philosophorum Tullius diligenter intuitus, cum non solum optime factum, verum etiam optime disponi mundum conspiceret, providentia id potius agi quam fortuitu confirmans, tam suam in hoc, quam caeterorum rationem exposuit philosophorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 6:1)
Certum quippe est omni tanto majori concordia regi, quanto paucioribus cura regiminis eorum commissa est. Nihil autem melius aut majori concordia regi quam mundum constat universum, sicut supra Tulliana exposuit ratio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:3)
Conditionaliter quippe, ut exposuimus, magis quam absolute idem Domini dictum accipiendum est, non quod videlicet rogare poterat vel impetrare, sed quod impetraret si rogaret, cum scilicet ejus oratio nullatenus cassa fieri possit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:20)
Ut igitur expositum est, cum dicitur Deus fieri caro, vel Deus homo esse, sic accipiendum est, ut divina substantia humanae sociari in personam unam intelligatur, non illa effici cui sociatur, sicut nec anima hominis caro fit cui unitur, nec in ejus naturam convertitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION