라틴어 문장 검색

Τοῦ μὲν φθίνοντος μηνὸς, τοῦ δ’ ἰσταμένοιο, quid aliud nisi illum φθίνοντα dicit cuius paulatim deficientis supputatio in nomen desinit secuturi, et ἱστάμενον illum qui praecedit numerum successurus priori in defectum meanti?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 42:2)
Nam Cancer in aestivo tropico est, in quo meante sole radii temperatam nostram non eminus sed superne demissi rectis fulgoribus lustrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 26:2)
Nam terrae adhuc humidae exhalatio meando in supera volubili impetu atque inde sese, postquam calefacta est, instar serpentis mortiferi in infera revolvendo corrumpebat omnia vi putredinis, quae non nisi ex calore et humore generatur, ipsumque solem densitate caliginis obtegendo videbatur quodammodo lumen eius eximere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 57:2)
Cancer obliquo gressu quid aliud nisi iter solis ostendit, qui viam numquam rectam sed per illam semper meare sortitus est Obliquus qua se signorum verteret ordo maximeque in illo signo sol in cursu supero incipit obliquus inferiora iam petere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 23:1)
Sexta de cerebro means stomachum petit, cui maxime sensus esse est necessarius, ut quae desunt adpetat, superflua respuat, et in homine sobrio se ipse moderetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 22:1)
Igitur cum potio per inanitatem penitus influit, quia non obtusas cibo venas invenit neque fit admixtione dilutior, et per vacuum means gustatu fortiore sentitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 17:5)
Hinc putavit et ex oculis nihil foras proficisci, sed imagines rerum in oculos ultro meare.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 6:2)
nullosque Catonis in actus Subrepsit partemque tulit sibi nata voluptas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:43)
Et iam moturas ingentia pondera turres Erigit, et mediis subrepsit vinea muris:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:38)
Discursusque animae diversa in membra meantis Interceptus aquis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:7)
Et nova desuetis subrepens vita medullis Miscetur morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 7:3)
Non obliqua meant, nec Tauro Scorpius exit Rectior, aut Aries donat sua tempora Librae, Aut Astraea iubet lentos descendere Pisces.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:14)
Nec non, subrepta paratis A famulo Ganymede dolis, pervenit ad hostes Caesaris Arsinoe:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 5:49)
ventorum non otiose, sed per exprobrationem, poterat enim dicere 'vestro', sed ut supra meo sine numine venti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1413)
quod expeditur, quia post mortem Didonis Laviniam duxit, et quod subrepta vel retenta Creusa ex ipsius quoque confessione et praedicatione regia parata fuerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 295)

SEARCH

MENU NAVIGATION