라틴어 문장 검색

nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 119:2)
Solebat dulces sententias dicere, frequentius tamen praedulces et infractas.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an scripta sua conburat, promittente Antonio incolumitatem, si fecisset. 12:2)
a pereat, quicumque meracas repperit uvas corrupitque bonas nectare primus aquas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33b5)
Plurimum laudis iuvenes nostri moribus suis applicant quotiens de negotiorum 2 meritis ambi-gentes ad peritorum consilia decurrunt, sicuti nunc vir clarissimus Theodorus, domi quidem nobilis, sed modestissimae conversationis opinione generosior, qui per litteras meas ad tuas litteras, id est ad meracissimum scientiae fontem laudabili aviditate proficiscitur, non modo reperturus illic ipse quod discat sed et forsitan relaturus inde quod doceat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Tetradio suo salutem 1:1)
hinc inter nos summa et principalis necessitudo, et ea quidem patruelis, non germana fraternitas, quae plerumque se purius fortius meracius amat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 1:2)
quem propediem non iniuria reor mercatorem splendidum fore, si hinc ad vestra obsequia festinans frigoribus fontium civicorum sapientiae fontem meracioris 1 anteferat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 2:4)
Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:10)
Non ego, quas fati certus sibi morte canora inferias praemittit olor nec rupe quod atra Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur, in patrios adhibebo rogos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum31)

SEARCH

MENU NAVIGATION