라틴어 문장 검색

Quae omnia saepe intenduntur fitque ex his ulcus, quod phagedainam Graeci uocant, quia celeriter serpendo penetrandoque usque ossa corpus uorat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 12:2)
neque reprehendo, si offensus eorum est consuetudine, qui quotidie ejiciendo, vorandi facultatem moliuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 17:3)
Sed unicum tamen remedium est, nec opinantem in piscinam non ante ei provisam projicere, et, si natandi scientiam non habet, modo mersum bibere pati, modo attollere;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 7:5)
fitque ex his ulcus, quod φαγέδαιναν Graeci vocant, quia celeriter serpendo, penetrandoque usque ossa, corpus vorat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 15:3)
mergit se subito vellitque corallia Doto:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:110)
visceribus frustra castum Lucretia ferrum mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:273)
sed vereor, teneant ne te Tritones in alto lascivas doctum fallere Nereidas, aut idem cupiant pelago te mergere venti, Gildonis nuper qui tenuere fugam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:48)
quid iuvat errorem mersa iam puppe fateri?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:4)
incumbas utinam, Neptune, tridenti pollutumque solum toto cum crimine mergas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:26)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:272)
Thracia quinque vadis Histrum vorat Amphitrite:
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:123)
multos hausere profundae vasta mole nives, cumque ipsis saepe iuvencis naufraga candenti merguntur plaustra barathro.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:127)
sic quicumque ferox gelidum transnaverit Histrum, mergatur volucres ceu Pharaonis equi;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In Iacobum magistrum equitum4)
dubiis quis litibus addere finem iustior et mersum latebris educere verum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:313)

SEARCH

MENU NAVIGATION