라틴어 문장 검색

nundinae sunt paganorum itemque rusticorum, quibus conveniunt negotiis propriis vel mercibus provisuri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 6:4)
Terra suis contenta bonis, non indiga mercis Aut Iovis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 4:69)
quis rubri stagna profundi, Aut Arabum portus mercis mutator Eoae, Magne, petet, quem non tumuli venerabile saxum, Et cinis in summis forsan turbatus arenis Advertet, manesque tuos placare iuvabit, Et Casio praeferre Iovi?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 9:16)
inde petuntur Huc Libycae mortes, et fecimus Aspida mercem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:47)
Dispensatorem fallax spoliabit amica, Mercibus extructas obruet unda rates.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII3)
Nec turba cessat entheata Bellonae, Nec fasciato naufragus loquax trunco, A matre doctus nec rogare Iudaeus, Nec sulphuratae lippus institor mercis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LVII5)
'Mercurius' quod mercibus praeest;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6388)
431M Poeni primi mercaturis et mercibus suis avaritiam et magnificentiam et inexplebiles cupiditates omnium rerum inportaverunt in Graeciam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Libri III de Re Publica Fragmenta Incertae Sedis 3:2)
mercibus hic Italis mutat sub sole recenti rugosum piper et pallentis grana cumini, hic satur inriguo mavult turgescere somno, hic campo indulget, hunc alea decoquit, ille in venerem putris;
(페르시우스, 풍자, satire 518)
Cum primum ergo explicuimus mercem, mulier operto capite, quae cum rustico steterat, inspectis diligentius signis iniecit utramque laciniae manum magnaque vociferatione Latrones [tenere] clamavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 14:8)
Pendere ad lanium quidam vidit simium, Inter reliquas merces atque obsonia;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Lanius et simius.1)
at ego quasi ex aliqua peregrina delicataque merce lusus meos tibi prodo.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 14 1:2)
'empta nunc ego merce probor, Nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 1437)
Arma ego femineis animum motura virilem mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti nate dea, dixi tibi se peritura reservant Pergama!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 16:2)
non ego divitias avidus sine fine parandi latum mutandis mercibus aequor aro, nec peto, quas quondam petii studiosus, Athenas, oppida non Asiae, non loca visa prius, non ut Alexandri claram delatus ad urbem delicias videam, Nile iocose, tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 241)

SEARCH

MENU NAVIGATION