라틴어 문장 검색

exanguis dextera torpet remigis et propriam metuebat navita mercem.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:165)
terrenisque aliis atque aliis silvestribus et asperis, nec procul a mari vel navigabili flumine, quo deportari fructus et per quod merces invehi possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 2장 3:2)
nec quicquam publicae mercis tam venale fuit quam advocatorum perfidia, adeo ut Samius, insignis eques Romanus, quadringentis nummorum milibus Suillio datis et cognita praevaricatione ferro in domo eius incubuerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 5장3)
et quamquam equites iudicia reciperavissent, quaestura tamen ex dignitate candidatorum aut facilitate tribuentium gratuito concedebatur, donec sententia Dolabellae velut venundaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 22장13)
et imbelle vulgus sub corona venundatum, reliqua praeda victoribus cessit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장8)
neque enim capere aut venundare aliudve quod belli commercium, sed caedes patibula ignes cruces, tamquam reddituri supplicium at praerepta interim ultione, festinabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장7)
interiores simplicius et antiquius permutatione mercium utuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 5장 4:4)
multa hominum milia caesa, multa sub corona venundata.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장7)
peregrinarum mercium portoria instituit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 43장 1:4)
neque aut crebrius aut perfidiosius rebellantis grauiore umquam ultus est poena, quam ut captiuos sub lege uenundaret, ne in uicina regione seruirent neue intra tricensimum annum liberarentur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 21장 2:3)
qua re admodum exhilaratus quadragenos aureos comitibus diuisit iusque iurandum et cautionem exegit a singulis, non alio datam summam quam in emptionem Alexandrinarum mercium absumpturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 98장 2:3)
Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis Sambi regis fines ingressus est multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 16:1)
Agricultura et mercium commutatio, eo praeside, in majus promovebantur;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM.32)
Agriculturam, mercium commutationem, fidem inviolatam ament:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.247)
tutior at quanto merx est in classe secunda,libertinarum dico:
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION