라틴어 문장 검색

Si tibi nota satis nature meta fuisset, Non uilis nec inops nec sine ueste fores.
(ANONYMUS NEVELETI, De graculo et pauone 38:10)
"quamquam enim vitae metas ultimas obiret, non tamen sui nostrique vel pristinae virtutis oblitus iam faucibus ipsis hiantis Cerberi reluctabat:"
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:78)
"Si quis a fuga retrahere vel occultam demonstrare poterit fugitivam regis filiam, Veneris ancillam, nomine Psychen, conveniat retro metas Murtias Mercurium praedicatorem, accepturus indicivae nomine ab ipsa."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:53)
Talis familiae funestum mihi etiam metuens exemplum veterisque Lucii fortunam recordatus et ad ultimam salutis metam detrusus summisso capite maerebam.
(아풀레이우스, 변신, 9권 13:4)
Ergo igitur metis die propinquante helcio tandem absolutus refectuique secure redditus non tam Hercule laboris libertatem, gratulabar, quam quod revelatis luminibus libere iam cunctas facinorosae mulieris artes prospectare poteram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:10)
nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.
(아풀레이우스, 변신, 10권 35:5)
sed angusti temporis me coartat meta.
(ARCHIPOETA, IV12)
Iterumque in septima hebdomada post Pascha ad Petram Aegbryhta, quae est in orientali parte saltus, qui dicitur Seluudu, Latine autem 'sylva magna,' Britannice 'Coit Maur,' equitavit;
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 55 58:2)
Nam post hebdomadas Godrum, paganorum rex, cum triginta electissimis de exercitu suo viris, ad Aelfred regem prope Aethelingaeg in loco, qui dicitur Alre, prevenit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:6)
in qua sedule per duodecim menses et una hebdomada die noctuque sine aliqua vitae spe laboravi.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 79 82:14)
sed Earnulf, filius fratris sui, sexta, antequam defunctus esset, hebdomada, illum regno expulerat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 85 88:2)
Solidum est quando non longitudines modo et latitudines numeri linearum efficiunt, sed etiam extollunt altitudines, quales sunt ferme metae triangulae quas pyramidas appellant, vel qualia sunt quadrata undique, quae, κύβουσ illi, nos quadrantalia dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XX 4:1)
Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine 'aquilo,' βορέασ Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 10:1)
Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, κρισίμουσ videri primam hebdomadam et secundam et tertiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 15:1)
Henricum autem tanquam metam sibi posuerat, ad cuius ruinam omnes actiones suae tenderent et collimarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION