라틴어 문장 검색

Aliis etiam causis, quae ad illius placiti completionem pertinere videbantur, congruo modo dispositis atque completis populoque ad sua ire dimisso ipse ad autumnalis venationis exercitium Franconovurdum villam profectus est;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:3)
Deinde autumnali tempore exiit edictum a regibus, ut ieiunium triduanum generaliter observaretur, inminente terrore famis pestilentiae, et terrae motus magnus per regna, ita ut desperatio humanae vitae plurimis accidit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 86:11)
Iam metitur linum, iam fiunt recia, iam uir Fallit aues, iam se conscia culpat auis.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:9)
uiuo Vt metat in tergo uellera multa meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:9)
falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis pubentes herbae nigri cum lacte ueneni.
(아풀레이우스, 변명 28:15)
at tu piscium insimulator longe diuersa instrumenta magis attribuis, non frontibus teneris detergenda, sed dorsis squalentibus excidenda, nec fundo reuellenda, sed profundo extrahenda, nec falcibus metenda, sed hamis inuncanda.
(아풀레이우스, 변명 28:17)
Non enim sic plantavimus et rigavimus hortum dominicum in vobis, ut spinas istas metamus ex vobis.
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 3:9)
tempore enim suo metemus infatigabiles.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:5)
Qui parce seminat, parce et metet, intellegere debetis tempus esse, ut donum vitae aeternae, cum adhuc in ista vita sumus, festinanter et alacriter comparemus, quia, cum finis saeculi venerit, non dabitur nisi eis qui per fidem sibi hoc emerunt, antequam videre potuissent.
(아우구스티누스, 편지들, 61. (A. D. Epist. CCLXVIII) Dominis Dilectissimis et Desiderantissimis Sanctae Plebis Cui Ministro Membris Christi Augustinus In Domino salutem 2:11)
'nam dominus,' inquiunt, 'misit qui amicos roget uti luce oriente veniant et metant.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 9:3)
' Si enim dominus,' inquit, 'messim ad amicos reicit, crastino seges non metetur neque necessum est hodie uti vos auferam.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 10:2)
Quin potius imus et cognatos adfinesque nostros oramus ut assint eras tempori ad metendum?'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 12:2)
unam egomet mihi et tu tibi capies alteram et frumentum nosmetipsi manibus nostris eras metemus.'
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIX 15:4)
Rex igitur (diligentiae suae proventum largum metens, et de plurimus rebus quas eum scire intererat ampliter informatus) per universum regnum relationes de impostura et praestigiis Perkini cum omnibus quae eo spectabant fuse satis et plene divulgavit et sparsit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 8:5)
Quantum ad asperitatem, invidiam et malevolentiam parit illa, nihil inde metens.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION