-
Haec nuntia sinistra, eventumque suorum in contraria versum, Darsianus princeps et caput civitatis comperiens, vultu dejecto, corde metu contrito, magnis arctatur doloribus;
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 70:14)
-
His expulsis, consiliis eorum patefactis, Christiani nullam spem ultra reddendae turris habentes, eo quod nimium in palam omnia egerint, post longam fatigationem et diversos illi cruciatus illatos, fere sub unius mensis spatio vexatum in aspectu omnium Turcorum ante urbis moenia trahentes misellum, vixque palpitantem [0471C] prae tormentis, amputato collo peremerunt:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 112:6)
-
Antistes vero egregius, auditis verbis Walteri et Boemundi, admonet socios metu et anxietate aliquantulum haesitantes, ne dubitarent mori pro ejus amore, cujus vestigia cum signo sanctae crucis sunt secuti, et cujus gratia patriam, cognationem et omnia reliquerunt, certi quia cum Domino Deo Zebaoth, quem hodie hic mori contigerit, coelos possidebit.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 124:1)
-
Qui eos appropinquare sine dubio aut metu commonet, murosque secure ascendere, nec aliqua mora hoc differre propter breve spatium noctis et lucem diei appropinquantis.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 34:6)
-
sed metu et dubietate corda eorum concussa sunt, singulique haesitantes de prima ingressione et ascensione murorum plurimum renitebantur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 36:3)
-
Scio quod horrescunt aures mala et tormenta inauditae famis auscultantes, quibus populus Dei inclusus opprimebatur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 68:5)
-
Ventilato deinde rumore per Antiochiam tam egregios proceres ab urbe exisse propter timorem infestantium Turcorum, plurimi pariter fugam meditabantur et [0501B] robustorum pectora metu deficiebant, nec sic prompti erant in defensione, ut solebant, praesidiumque novum, quod in medio urbis adversus arcem, quae est in montanis, firmaverant, lentius defendebant, desperati et fugae intendentes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 74:4)
-
Ad haec quidam frater fidelissimus, genere Longobardus, vita et ordine clericus, juxta praefatum novum praesidium consistens, desolatis Christi militibus omnibus, qui illic aderant clericis, laicis, nobilibus et ignobilibus, magnum exhibuit solatium, quo dubia corda cunctorum metuque fluxa relevavit, dicens:
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 76:1)
-
Audita hac visione et promissione ex veraci fratris relatione, universi timore amittendae praesentis vitae hactenus haesitantes, ac fugitivorum principum amissione turbati, spe et desiderio vitae coelestis accensi, animo fiunt stabiles nec ultra aliquo metu mortis a confratribus et urbe se recedere fatentur, sed cum eis vivere et mori, et omnia pro Christo sufferre.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 78:1)
-
Socer autem Baldewini, Taphnuz nomine, videns quia sic de viris perfidiae ultionem sumpsit, eosque damnis rerum et tormentis membrorum afflixit, occasione assumpta in munitiones suas in montana perterritus fugit, nec ultra revocari potuit, metuens ne pro pecunia, quam adhuc debebat, capitalem subiret sententiam.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 36:1)
-
Post hanc caeterasque relationes militibus restitutus, tormento cujusdam mangenae, ligatis manibus et pedibus est immissus, ut sic post primam et secundam inundationem trans muros jactaretur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 28:7)
-
Econtra puellae, mulieres, matronae metu momentaneae mortis angustiatae et horrore gravissimae necis concussae, Christianos in jugulum utriusque sexus debacchantes ac saevientes, medios pro liberanda vita amplexabantur, quaedam pedibus eorum advolvebantur, de vita et salute sua illos nimium miserando fletu et ejulatu sollicitantes.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 60:4)
-
Horum somniorum praesignatione ex Dei ordinatione populique Christiani benevolentia, Godefrido ad principem et rectorem suorum confratrum in solio regni Jerusalem exaltato, quidam fidelissimus Christianus, urbis indigena, lege Christi pleniter instructus, crucem quamdam semiulnae auro vestitam, cui Dominici ligni particula in medio erat inserta, sed fabrilis operis expers et nuda, indicavit se abscondisse in loco humili et pulverulento desertae domus, propter metum Sarracenorum, ne in hoc turbine obsidionis inventa eadem crux auro spoliaretur, [0556A] et lignum Dominicum ab his indigne tractaretur.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 76:1)
-
Comes vero Reymundus a dextris versus poenaria spatiosa ac densissima quae extra muros erant cum ingenti manu suorum aciem suam dirigebat ut, bello ingruente, [0560B] sociis vires et opes augeret, cordaque metu fluxa ab instanti sublevaret angustia.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 90:5)
-
Sic itaque eo adhortante ad compunctionem cordis, et veniam culparum suarum, lacrymis profusis in unam eriguntur voluntatem ad urbis obsidionem, rursumque componentes machinam et tormenta lapidum, longa tempora circa muros expleverunt.
- (ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 10:4)