라틴어 문장 검색

Nec ordine mensium aut hora instanti parere compellebantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 4:4)
Unde legatione ad Baldewinum facta, arcem illi venalem pro numero decem millium byzantiorum obtulit, et quia abhinc et deinceps illi pro solidorum conventione fideliter militaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 48:3)
«Dei vivi et Domini Jesu Christi sumus cultores, cujus nomini militamus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 120:10)
Libenter per omnia tuis parere mandatis de redemptione Baldewini, amici et consocii nostri, decrevimus, et haec sollicitudo nostra semper fuit et est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 92:5)
Locatis itaque imperatoris tentoriis in praefatis locis et campis, qui itinere diei unius distant a regione Dyrrhachii, milites imperatoris, non solum advenae Galli, qui conventione solidorum imperatori militabant, sed et Turcopoli, Comanitae et Pincenarii, ad decem millia conglobati, armati et [0671B] loricati in lancea et sagitta, Boemundum et suos in castris aggredi statuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 82:2)
Unde vulgo dici consuevit, "Sub nive quanta latent in longotempore parent."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 77:12)
Et alibi dixit, "Casta matrona parendo viro imperat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 100:14)
Esto ergo bonus et bene et bona impera, ut subiecti equo animotibi pareant, ubi boni imperant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 105:4)
Ut Tullius dixit, "Durius enim tractandum est corpus, ne animo male pareat."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER III 31:20)
Et Apostolus dixit, "Nemo militans Deo implicat se secularibusnegotiis."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 98:11)
Nam si de prædicatione loqui desideras tempore congruo, priushistoriam dicas, quæ docet rem gestam, postea vero allegoriam, quæ docetmysticum sensum ad ecclesiam militantem pertinentem, tertio vero tropologiam,quæ est ad informationem bonorum morum. 2.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 104:3)
nam bona mulier bene faciendoet viro bene parendo in tantum illum allicit, ut non solurm illi consulerevaleat, sed etiam illi imperare videatur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 38:4)
verumtamen confisi, non de nostra scientia vel potentia, sed potius de vestra solita clementia et benignitate huc venimus, et ecceparati sumus vestris parere mandatis et cum juramento ac juratoribus inomnibus et per omnia, flexis genibus fusisque lacrimis, obedire tam inpersonis quam in rebus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 305:4)
Ut ergo melius tibi pareatur, remissius imperare oportet;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:35)
"Remissius imperanti melius paretur."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 313:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION