라틴어 문장 검색

conceptis hercle verbis, satis certo scio, ego periurare me mavellem miliens, quam mi illum verba per deridiculum dare.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 4, scene 53)
crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint conlocatae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 4장16)
deinde rudus inducatur et vectibus ligneis, decuriis inductis, crebriter pistatione solidetur, et id non minus pinsum absolutum crassitudine sit dodrantis.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 1장14)
tabulae, quae sunt in summo et in imo capituli, peritretoe quae vocantur, fiant crassitudine unius foraminis, latitudine unius et eius dodrantis, in extremis foraminis unius et eius . parastaticae dextra ac sinistra praeter cardines altae foraminum IIII, crassae foraminum quinum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 10장4)
reliqua legata uarie dedit perduxitque quaedam ad uicena sestertia, quibus soluendis annuum diem finiit, excusata rei familiaris mediocritate nec plus peruenturum ad heredes suos quam milies et quingenties professus, quamuis uiginti proximis annis quaterdecies milies ex testamentis amicorum percepisset, quod paene omne cum duobus paternis patrimoniis ceterisque hereditatibus in rem p. absumpsisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 3:1)

SEARCH