라틴어 문장 검색

his de causis mirabiliter faveo dignitati tuae, quam mihi tecum statuo debere esse communem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 3 2:2)
mirabiliter enim populus R. universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem p. conspiravit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 12 4:5)
Litterae tuae mirabiliter gratae sunt senatui cum rebus ipsis, quae erant gravissimae et maximae, fortissimi animi summique consili, tum etiam gravitate sententiarum atque verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 19 1:6)
mirabiliter, mi Brute, laetor mea consilia measque sententias a te probari de decem viris, de ornando adulescente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 14 1:1)
valet ingenio, habet usum, iam pridem in eo genere studi litterarumque versatur, satis facere immortalitati laudum tuarum mirabiliter cupit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 16 5:5)
is fuit Catinensis, sed est una cum reliquis Neapolitanis civis R. factus decurioque Neapoli ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 30 1:2)
quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 12:4)
coronati Neapolitani fuerunt, nimirum etiam Puteolani;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 85:2)
videre licet alios tanta levitate et iactatione, ut iis fuerit non didicisse melius, alios pecuniae cupidos, gloriae non nullos, multos libidinum servos, ut cum eorum vita mirabiliter pugnet oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 12:1)
quae enim natura tam mirabiliter temperari potest?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 100:7)
15) 395 26 Nasica v. Cornelius Neapolis, Neapolitani 261 8 Necessitas 347 22 Nemeaeus leo 290 27 386 1 Neoptolemus 280 1. 10 Neptunus, Neptunii equi 274 14 315 6 398 19 Nestor 407 12 Nicocreon v. Timocreon Nioba 349 14 Niptra v. Pacuvius Nobilior v. Fulvius Numa 362 11 Oceanus 231 19 240 25 Octavius, Cn.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, INDICES, I. NOMINA PROPRIA142)
Modo nuntiatus est Silius Italicus in Neapolitano suo inedia finisse vitam.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 7 1:1)
nam eiusdem esse quomodo possunt, qui de hac arte mirabiliter multa composuit, cum, sicut ex Ciceronis quoque rhetorico primo manifestum est, materiam rhetorices in thesis et causas diviserit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 78:2)
a ceromate nos haphe excepit in crypta Neapolitana.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 57 1:3)
Praeter ipsum theatrum Neapolitanorum, ut scis, transeundum est Metronactis petenti domum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION