라틴어 문장 검색

hunc Miletius et Thales stupere auditum potuit simulque Lindi est notus qui Cleobulus inter arces, tu qui, Periandre, de Corintho es, et tu quem dederat, Bias, Priene, et tu, Pittace, Lesbius sophistes, et tu qui tetricis potens Athenis vineis Socraticas, Solon, palaestras, et tu, Tyndareis satus Therapnis, 1 Chilon, legifero prior Lycurgo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium28)
Huic summi ingenii viro simulque summae nobilitatis atque formae iuncta est femina quae domum ad mariti prisci insignia transferens Iovini implevit trabeis larem sophistae, sic intra proprios tibi penates, Consenti, patriae decus superbum, fastis vivit avus paterque libris.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium42)
Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 1:3)
Eius ergo bonitatis misericordia totius creaturae suae dilatandi subdi etiam in extremitate terrae positarum gentium corda frigida, Sancti Spiritus feruore in sui quoque agnitione mirabiliter est dignata succendere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. X. 1:2)
His ergo praemissis, paternae uobis dilectionis exhibentes officia, hortamur, ut nos reperta portitoris occasione de his, quae per uos superna potentia mirabiliter in conuersatione coniugis uestri summissaeque uobis gentis dignatus fuerit operari, prosperis quantocius nuntiis releuetis, quatinus sollicitudo nostra, quae de uestri uestrorumque omnium animae salute optabilia desideranter exspectat, uobis nuntiantibus releuetur, inlustrationemque diuinae propitiationis in uobis diffusam opulentius agnoscentes, hilari confessione largitori omnium bonorum Deo, et beato Petro apostolorum principi uberes merito gratias exsoluamus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 2:8)
Ex qua nimirum uisione multi, qui haec audire potuerunt, et ad exorandam in aduersis diuinam clementiam, et ad salutaria ieiuniorum remedia subeunda sunt mirabiliter accensi;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION