라틴어 문장 검색

quae secuta sunt defleri magis quam defendi possunt:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 58장7)
pernoctavere sine utensilibus, sine igni, magna pars nudo aut mulcato corpore, haud minus miserabiles quam quos hostis circumsidet:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장13)
defletum in foro, laudatum pro rostris, cuncta a maioribus reperta aut quae posteri invenerint cumulata:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장4)
Vitellii et Veranii voce defletum Caesarem, ab imperatore et Augusta defensam Plancinam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 17장5)
Fine anni Clutorium Priscum equitem Romanum, post celebre carmen quo Germanici suprema defleverat, pecunia donatum a Caesare, corripuit delator, obiectans aegro Druso composuisse quod, si extinctus foret, maiore praemio vulgaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 49장1)
ergo deportati sunt in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortis deflebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 17장3)
servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장6)
convertit inde animos accitarum e Mediomatricis legionum miserabilis aspectus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 72장11)
hanc ut crudelissimam caedem et defleuit edicto et eos, qui spectare sustinuissent, execratus est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 3:3)
Causa subiti pavoris fuit, quod mater uxorque Darei cum captivis nobilibus regem, quem interfectum esse credebant, ingenti gemitu eiulatuque deflebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 5:1)
Multa milia virorum feminarumque excedentem oppido sequebantur, omnibus miserabilis turba praeter eum, cuius fidei commissa erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 7:1)
In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem ex maxima parte ad ipsum redundantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 26:1)
Paucae tamen evasere quadrigae in ultimam aciem iis, quibus inciderunt, miserabili morte consumptis:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 19:1)
Itaque hinc morientium gemitus, hinc ad suos recurrentium miserabilis facies integros quoque, antequam discrimen experirentur, in fugam avertit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 31:2)
Iamque haud procul urbe erant, cum miserabile agmen inter pauca fortunae exempla memorandum regi occurrit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION