라틴어 문장 검색

Rursus deinde iam mitigato vapore compellamus adaquam - etiam per aestatem id faciendum est - et iterum ad pabula producamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 24:1)
Itaque ne id accidat, veterani debent intermisceri, qui ab aucupibus in hunc usum nutriti quasi allectores sint captivorum, maestitiamque eorum mitigent intervolando.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:4)
Nam est aliud genus varium, quod a fero mitigatum domesticum factum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 3:2)
aut aqua mulsea passove, aut aliquo liquore simili respersa,videlicet familiari dulcedine saevientium iras mitigante.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 6:3)
neque tamen periculo talis viri mitigatus est, donec Haterius Augustam oraret eiusque curatissimis precibus protegeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 13장13)
simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso posse a se mitigari vel infringi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 47장8)
neque tamen mitigatus Piso, et vix diei moram perpessus linquit Germanicum praevenitque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 55장7)
Multa ex ea sententia mitigata sunt a principe:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 18장1)
remissum aliquid postea et mitigatum, quia expedierit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장16)
ab eo in urbe inter coetus et sermones hominum obversante secreta patris mitigari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 37장3)
quanto pecunia dites et voluptatibus opulentos tanto magis imbellis Aeduos evincite et fugientibus consulite.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장5)
sed non senatui libertas ad paenitendum erat neque Tiberius interiectu temporis mitigabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 51장5)
nam dubitaverat Augustus Germanicum, sororis nepotem et cunctis laudatum, rei Romanae imponere, sed precibus uxoris evictus Tiberio Germanicum, sibi Tiberium adscivit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 57장7)
sed mitigavit Seianus, non Galli amore verum ut cunctationes principis opperiretur, gnarus lentum in meditando, ubi prorupisset, tristibus dictis atrocia facta coniungere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장6)
non enim Tiberium, quamquam triennio post caedem Seiani, quae ceteros mollire solent, tempus preces satias mitigabant, quin incerta vel abolita pro gravissimis et recentibus puniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 38장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION