라틴어 문장 검색

Reiciendum autem munus non est quod honeste et abhonesto accipitur, et accepto munere non est protinus invicem aliud mittendum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 125:5)
crebrioribus in dies Germanicae defectionis nuntiis et facili civitate ad accipienda credendaque omnia nova cum tristia sunt, censuerant patres mittendos ad Germanicum exercitum legatos.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 19장6)
hi enim equites, cum a Tarchone accepisset Aeneas auxilia, cum aliis Etruscis equitibus per terram missi, obvios statim habuere bellantes, et quasi iam hinc recte pergere videntur in proelium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5476)
Cum essem otiosus in Tusculano, propterea quod discipulos obviam miseram ut eadem me quam maxime conciliarent familiari suo, accepi tuas litteras plenissimas suavitatis ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 18 1:1)
acceperunt relationem patres, postquam apparuit labare plebis animos, missique de pace ad Marcium oratores.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 424:1)
deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse acceperunt, oratores extemplo ad Attalum veniam fidemque eius petentes miserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 192:1)
Nam statim, postquam comitem Surriae in eos misisset, ipse subsecutus est, et licet nuncium de victoria accepisset in via, tamen usque ad Eboracum perrexit ut eas regiones componeret et pacaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:8)
Quam ob rem misit Posidonium et Theodotum et Matthathiam, ut darent dextras atque acciperent.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장19)
Si fecisset, iam tune sibi mitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere consuessent.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 70:9)
qui ubi rursum missos Novaesium frumentatores datasque in praesidium cohortis velut multa pace ingredi accepit, rarum apud signa militem, arma in vehiculis, cunctos licentia vagos, compositus invadit, praemissis qui pontis et viarum angusta insiderent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 35장5)
sed vox mihi fessa loquendo dictandi vires siccaque lingua negat, accipe supremo dictum mihi forsitan ore, quod, tibi qui mittit, non habet ipse, " vale."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 357)
esse tamen potest quaestio, dedendine fuerint etiam citra hanc denuntiationem, qui contra fas, cum legati missi essent, proelium inierint, regemque, ad quem mandata acceperant, trucidarint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 237:3)
mittite qui arma, qui obsides, qui urbem patentibus portis accipiant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 319:2)
postquam in potestate Argivorum civitas erat, nihil eius memor tyrannus, a quo eam civitatem et in quam condicionem accepisset, legatos Elatiam ad Quinctium et ad Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nuntiarent Argos in potestate sua esse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 493:1)
Ab Thessalonice Demetriadem ipsi cum iter esset, Astraeum Paeoniae Demetrium mittit cum eodem comite Dida, Perseum Amphipolin ad obsides Thracum accipiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 285:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION