라틴어 문장 검색

non ergo erunt homines deliciis diffluentes audiendi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent cognitam, disputabunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 67:1)
Is dedit operam, si modo id consequi potuit, ut nimis redundantis nos et supra fluentis iuvenili quadam dicendi impunitate et licentia reprimeret et quasi extra ripas diffluentis coerceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 90장 8:5)
qui quoniam tenuissimus est et semper agitatur et viget, necesse est quod animal in eo gignatur id et sensu acerrumo et mobilitate celerrima esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:3)
Atque etiam si considerare volumus, quae sit in natura excellentia et dignitas, intellegemus, quam sit turpe diffluere luxuria et delicate ac molliter vivere quamque honestum parce, continenter, severe, sobrie.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 137:4)
non quaeritur mobilitas linguae, non celeritas verborum, non denique ea, quae nobis non possumus fingere, facies, vultus, sonus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 127:2)
illi nati in litteris ardentesque his studiis, otio vero diffluentes, non modo nihil acquisierint, sed ne relictum quidem et traditum et suum conservarint.'
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 131:3)
Aut si alicuius inconditi arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine verborum paululum commutato in quadrum redigas, efficiatur aptum illud, quod fuerit antea diffluens ac solutum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 70장 2:2)
Splendebat hilare poculis convivium, Magno apparatu laeta resonabat domus, Repente duo cum iuvenes sparsi pulvere, Sudore multo diffluentes corpora, Humanam supra formam, cuidam servulo Mandant ut ad se provocet Simonidem;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.13)
tantas conversiones aut fragilitas mortalitatis aut fortunae mobilitas facit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 2:4)
utque sacri fontes non sola incendia sistunt, saepe etiam flores vernaque prata iuvant, sic hominum ingenium flecti ducique per artes non rigidas docta mobilitate decet.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 11:1)
Magna varietas magna mobilitas:
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 22 2:4)
Illic nec voces nec verba iuvantia cessent, Spondaque lasciva mobilitate tremat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1415)
tantum mobilitas illa decoris habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 71:3)
sustinuit gressum Domini famulus liquor, ac se mobilitate carens solidos substrinxit ad usus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3223)
nam si licenter diffluens potu et cibo ieiuna rite membra non coerceas, sequitur frequenti marcida oblectamine scintilla mentis ut tepescat nobilis, animusque pigris stertat in praecordiis.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium4)

SEARCH

MENU NAVIGATION