라틴어 문장 검색

et si videris bolum quod tibi placeat in parapside coram sodali, ne sumas, ne dicatur tibi prava rusticitas.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 180:14)
Aufer igitur tibi pravum os et injusta labia longe a te propelle.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:12)
mansuetum autem quod velut duci cuidam moderationi mentis se subjiciat et subdat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 5:3)
Quando enim magis ab injustis operatis ac pravis studiis abstinere debemus, quam tunc quando Dei justitiam deprecamur?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:21)
Eamus in campum, significari ostenditur pravis actionibus deserta loca et sterilia convenire.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 1:3)
ne si continuo vindicatum esset in reum, homines quoque in vindicando nullam patientiam moderationemque servarent, sed statim reos supplicio darent.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:2)
superbos autem praecipue delendos cum justus interim exstinctis pravis motibus in corpore quasi incorporeus remaneat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:4)
Aderimus nobis vicissim amoris robusta constantia, militabimus simul, una orbem pacatum, deus modo velit quod oramus, pari moderatione pietateque recturi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 14:2)
Et quoniam erudito et studioso cognitionum omnium principi, malivoli praenoscendi futura pravas artes assignant, advertendum est breviter, unde sapienti viro hoc quoque accedere poterit, doctrinae genus haud leve.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 1장 7:1)
In vita parca et sobria, edendi potandique moderatione, valetudinem ita retinuit firmam, ut raros colligeret morbos, sed eos non procul a vitae periculis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 5:1)
quo pravo proposito magis quam recto vel usitato, triumphalis arcus ex clade provinciarum sumptibus magnis erexit in Galliis et Pannoniis, titulis gestorum affixis, se (quoad stare poterunt monumenta) lecturis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 16장 15:2)
Namque fatendum est, pleramque eorum partem vitiorum omnium seminarium effusius aluisse, ita ut rem publicam infecerint cupiditatibus pravis, plusque exemplis, quam peccandi licentia, laederent multos.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 2:2)
quae imperatorem implesset cum veterum lectissimis comparandum, si per fata proximosque licuisset, qui virtutem eius etiam tum instabilem obnubilarunt actibus pravis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 15:2)
Qui venturi providus transferendaeque in alios invidiae artifex, saevitia morum multis erat exosus, hac praecipue causa, quod superare hostes in vastandis provinciis festinabat, affinitate Remigii magistri officiorum confisus, quo prava et contraria referente, princeps (ut prae se ferebat ipse) cautissimus, lacrimosa dispendia diutius ignoravit Afrorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 9장 2:1)
Quem ut ausum Hispanillae cuiusdam, artibus pravis, affectasse coniugium, transeunter indiciorum fide discussa, supplicio letali damnavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION