라틴어 문장 검색

"Cydoneas anteibunt gaesa sagittas, tu quoque praeclarum forma, Cephise, dedisses Narcissum, sed Thespiacis iam pallet in agris trux puer;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권165)
namque senex longae peragit dum tempora uitae, centum fecundos Titan renouauerit annos, ipse tamen uelox celerem super edere corpus audet equum ualidisque sedet moderator habenis.
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae31)
eo magis adducor ut credam Largium, qui consularis erat, potius quam M'. Valerium Marci filium Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consulibus appositum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 192:1)
curiamque ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii circumsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 250:3)
leves autem qui hastam tantum gaesaque gererent vocabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 105:3)
iere pastorali habitu, agrestibus telis, falcibus gaesisque binis, armati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 512:1)
Claudi, cui suos ante prima signa adhortanti sub laevo umero summum pectus gaeso ictum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 79:2)
cum res eo maiore ageretur certamine quod amoti tantae dignitatis non tam advocati quam moderatores studiorum fuerant, C. Laelius relicto consilio ad tribunal ad Scipionem accedit, eumque docet rem sine modo ac modestia agi, ac prope esse ut manus inter se conferant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 678:1)
caerites frumentum sociis navalibus commeatumque omnis generis, Populonenses ferrum, Tarquinienses lintea in vela, Volaterrani interamenta navium et frumentum, Arretini tria milia scutorum, galeas totidem, pila gaesa hastas longas, milium quinquaginta summam pari cuiusque generis numero expleturos,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 700:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION