라틴어 문장 검색

Examinemus ergo, quid consentaneum huic rei sit, id est, qui et quotet quales consentiant voluntati et consilio tuo, et qui et quot et qualesconsentiant cum inimicis et adversariis illi, quos supra nominavi, id estmulti juvenes et vicini, et agnati atque cognati, et illi, qui tibi consuluerunt, vindictam in continenti faciendam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:1)
Ita circa illos, qui consentiunt tibi vel illis, et circa principales personas, illorumconditio valde melior est quam tua.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 209:9)
Tertio vero super eodem verbo consentaneum videamus, utrum voluntastua vel consilium consentiat possibilitati tuæ vel potentiætuæ, an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 213:1)
Super hoc itaque verbo consentaneum tria breviter notabis, utprimo requiras, qui consentiant tuo proposito, et qui contradicant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 214:22)
Similiter inspiciendum est qui contradicanthuic negotio et qui consentiant ad hoc ut cognoscamus utrum negotium perducipossit ad effectum an non.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 18:15)
Illa vero amori consensit paratoqueconvivio ascivit iuvenem.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:3)
(1) Et sic primae rationi consentimus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 8:1)
Moderatur vindictam, revocat severitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:5)
Rursus iracundia succensus divino commotionem timore modereris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:6)
Est ergo virtus invisibilis Dei quae et specie istius arcus extendendi et remittendi moderatur pro divina voluntate, misericordia, potestate, quae neque omnia confundi nimia solutione, neque dirumpi nimia irruptione patiatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:3)
Mox dicta finierat, omnis ad quae imperator voluit promptior, laudato consilio, consensit in pacem, ea ratione maxime percita, quod norat expeditionibus crebris fortunam eius in malis tantum civilibus vigilasse;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 16:1)
Inter has tamen regendi moderandique vias, bonis principibus aemulandas, barbarica rabies exarserat rursus in maius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 16:1)
Valentinianus Valentemfratrem suum Nicomediae tribunum stabuli, ac mox apud Constantinopolim in Hebdomo, consentiente exercitu, consortem imperii constituit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 4장1)
Utque condictum est, ubi excanduit radiis dies, idem Procopius, diductus in cogitationes varias, Anastasianas balneas petit, a sorore Constantini cognominatas, ubi locata noverat signa, doctusque per arcanorum conscios omnes in eius studium consensisse, societate coita nocturna, fide salutis data libenter, admissus constipatione vendibilium militum, cum honore quidem, sed in modum tenebatur obsessi, qui ut praetoriani quondam, post Pertinacis necem licitantem imperii praemia, Iulianum susceperant, ipsi quoque Procopium, infausti dominatus exordia molientem, attenti ad omne compendium defenderunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 14:1)
Gratianum filium Valentinianus consentiente exercitu Augustum nuncupat, et puerum purpuram indutum ad fortiter faciendum hortatur, militibusque commendat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION