라틴어 문장 검색

donativum militi neque Mucianus prima contione nisi modice ostenderat, ne Vespasianus quidem plus civili bello obtulit quam alii in pace, egregie firmus adversus militarem largitionem eoque exercitu meliore.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 82장7)
ne toro quidem cubuisse aiunt nisi humili et modice instrato.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:2)
Quippe quae sine muro, sine turribus, modice edito in tumulo apud flumen sita, quattuor milibus Celtiberorum quadraginta exercitum per annos undecim sola sustinuit, nec sustinuit modo, sed saevius aliquando perculit pudendisque foederibus adfecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM NUMANTINUM 2:1)
nam modice fluere atque uno posse aethera nisu significat Pontos, mare certo quod fluit aestu unum labendi conservans usque tenorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 19:4)
nam si id dolemus, quod eo iam frui nobis non licet, nostrum est id malum quod modice feramus, ne id non ad amicitiam sed ad domesticam utilitatem referre videamur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 1장 5:1)
quodsi vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum impetu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates expetendam et insipientiam propter molestias esse fugiendam?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 60:1)
quae quibus a natura minora data sunt, tamen illud adsequi possunt, ut eis, quae habent, modice et scienter utantur et ut ne dedeceat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 132:2)
quo breviter modiceque laudato aut, si erit infame, praetermisso, si humile, vel praeterito vel ad augendam eius quem laudes gloriam tacto, deinceps, si res patietur, de fortunis erit facultatibusque dicendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 22장 1:2)
A reo autem querella conflati criminis conlectarumque suspicionum et accusatoris insidiae et item commune periculum proferetur animique ad misericordiam adlicientur et modice benevolentia iudicum conligetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 35장 3:2)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
p. 342M Statu esse optimo constitutam rem publicam, quae ex tribus generibus illis, regali et optumati et populari, confusa modice nec puniendo inritet animum inmanem ac ferum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 64:1)
Primum enim numero definieram genera civitatum tria probabilia, perniciosa autem tribus illis totidem contraria, nullumque ex eis unum esse optimum, sed id praestare singulis, quod e tribus primis esset modice temperatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 106:4)
etsi te quidem id modice ac sapienter, sicut omnia, et ferre et laturum esse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 3:1)
primum habui semper sodalis - sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis - epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 58:3)
minae Clodi contentionesque quae mihi proponuntur modice me tangunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 19 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION