라틴어 문장 검색

Contra ea Caesar neque satis militibus perterritis confidebat spatiumque interponendum ad recreandos animos putabat, et relictis munitionibus magnopere rei frumentariae timebat.
(카이사르, 내란기, 3권 74:3)
Novella vero, dum adolescit, nisi omnia iusta perceperit, ad ultimam redigitur maciem, et sic intabescit ut nullis deinceps impensis recreari possit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 3장 5:1)
Tum in repastinato nux posita celeriter emicat, et post quinquennium caesa more salicis 6 recreatur, atque 7 in palum formata fere usque in alteram caesionem perennat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 1:2)
Quae omnes praedictae potiones trium heminarum singulis diebus per triduum datae alvum purgant, depulsisque vitiis recreant vires.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 3:4)
Ea res et teneriora pabula recreat, incensis sentibus duris et fruticem surrecturum in altitudinem compescit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 23장 2:3)
similisque medicina triduo adhibetur, ac viridibus herbis cacuminibusque arborum recreatur aegrotum pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 1:4)
mox adversa Germanici valetudine detentus, ubi recreatum accepit votaque pro incolumitate solvebantur, admotas hostias, sacrificalem apparatum, festam Antiochensium plebem per lictores proturbat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장4)
et multo gratantum concursu ad capienda imperii primordia G. Caesar egrediebatur, cum repente adfertur redire Tiberio vocem ac visus vocarique qui recreandae defectioni cibum adferrent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 50장14)
Eumenes Craterum ex acie semivivum elatum recreare studuit;
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 4:1)
qui quidem, cum suas laudes audiret praedicari, numquam aliud dixit quam se in ea re maxime dis agere gratias atque habere, quod, cum Siciliam recreare constituissent, tum se potissimum ducem esse voluissent.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 3:1)
leuiterque modo in itinere friuolo auspicio mente recreata, cum adnotasset insculptum monumento militem Gallum ab equite R. oppressum trahi crinibus, ad eam speciem exiluit gaudio caelumque adorauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 41장 2:2)
Post haec, cum siti angeretur, adlata per Polystratum aqua recreatus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 13장 28:11)
Tandem ad loca cultiora perventum est commeatuque largo recreatus exercitus:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 3장 20:1)
sunt certa piacula quae teter pure lecto poterunt recreare libello.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0120)
hic tamen ad melius poterit transcurrere quondam,sive diem festum rediens advexerit annus,seu recreare volet tenuatum corpus, ubiqueaccedent anni, tractari mollius aetas imbecilla volet:
(호라티우스의 풍자, 2권, 02장50)

SEARCH

MENU NAVIGATION