라틴어 문장 검색

nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 358:2)
Ne dactylus quidem spondeo bene , quia finem versus damnamus fine orationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 359:1)
cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 361:3)
illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 393:1)
misisti et, triplicis metrum trochaei spondeo comitante dactyloque, dulces hendecasyllabos, tuumque blando faenore Sollium ligasti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium6)
cui pro suo modulo comparari nec formica formidat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 5:12)
quod mihi quoque, si parva magnis componere licet, secundum modulum meum quamquam dissimillimo similiter accessit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 2:1)
istud, da veniam, fingere vatibus priscis difficile est, difficile et mihi, ut diversa sonans os epigrammata nil crebras titubet propter epistulas, quas cantu ac modulis luxuriantibus lascivire vetat mascula dictio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 2:7)
Ita et de spiritu spiritus et de deo deus modulo alternum numerum, gradu non statu fecit, et a matrice non recessit sed excessit.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 13:1)
quantitas autem est modulorum ex ipsius operis e singulisque membrorum partibus sumptio universi operis conveniens effectui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 2장4)
item ex his partibus sive tetrastyli sive hexastyli sive octastyli una pars sumatur, eaque erit modulus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장20)
cuius moduli unus erit crassitudinis columnarum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장21)
mediana in fronte et postico singula ternum modulorum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장23)
venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 3장53)
Capitulis perfectis, deinde columnarum non ad libellam sed ad aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat [symmetria epistyliorum], epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 5장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION