라틴어 문장 검색

an tu reris eum occisa insanisse parente ac non ante malis dementem actum Furiis quam in matris iugulo ferrum tepefecit acutum?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:10)
abiectus horret villus et perdit comam tepefactus astris vix quoque est.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:10)
tenera matris cervice pependit blandus et admotis tepefecit pectora pennis, illa refert vultu non aspernata rogari:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam49)
Nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장11)
ut etiam in ferro animadvertimus, quod, quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis vapore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus formae faciliter fabricetur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장12)
ovum in aceto si diutius positum fuerit, cortex eius mollescet et dissolvetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장74)

SEARCH

MENU NAVIGATION