라틴어 문장 검색

ut, si Xerxes, cum tantis classibus tantisque equestribus et pedestribus copiis Hellesponto iuncto Athone perfosso mari ambulavisset terra navigavisset, si, cum tanto impetu in Graeciam venisset, causam quis ex eo quaereret tantarum copiarum tantique belli, mel se auferre ex Hymetto voluisse diceret, certe sine causa videretur tanta conatus, sic nos sapientem plurimis et gravissimis artibus atque virtutibus instructum et ornatum non, ut illum, maria pedibus peragrantem, classibus montes, sed omne caelum totamque cum universo mari terram mente complexum voluptatem petere si dicemus, mellis causa dicemus tanta molitum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 145:1)
quod si mihi per me efficiendum fuisset, non me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 12 2:3)
si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 1:3)
quae regio, quae ora, qui locus Graeciae, quae species formaque pugnae, quae acies, quod remigium, qui motus hominum, qui ferarum non ita expictus est, ut, quae ipse non viderit, nos ut videremus, effecerit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 114:5)
Super inguina mea diu multumque frustra moluit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:7)
remigium volucrum disponit in ordine pinnas, et leve per lini vincula nectit opus, imaque pars ceris adstringitur igne solutis, finitusque novae iam labor artis erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:41)
a quotiens illum doluit properare Calypso, remigioque aptas esse negavit aquas!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:94)
aut mare remigiis, aut vomere findite terras, aut fera belligeras addite in arma manus, aut latus et vires operamque adferte puellis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 96:2)
"findite remigio"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권388)
nudos quatit ille lacertos, remigioque carens non ullas percipit auras, oraque caerulea patrium clamantia nomen excipiuntur aqua:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 22:12)
heu, quam catholicam nil prope profuit puppem nasse sacri remigio stili quem Paulus variis gentibus edidit!
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권14)
Atque illi favillae plena, funi, ac pollinis, Coquendo sit faxo, et molendo:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 395)
Molendum usque in pistrino;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 144)
volat ille per aera magnum remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 20:2)
remigium supplet;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 19:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION