라틴어 문장 검색

"Ne mordentes invicem mutuo consumamini,"
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 2:6)
"Si mordeat serpens in silentio, sic, qui fratri suo occulte detrahit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:8)
Non est facile de perfecta aetate credendum, quam et vita praeterita defendit et honorat vocabulum dignitatis, verum, qui homines sumus et interdum contra annorum maturitatem puerorum vitiis labimur, si me vis corrigi deliquentem, aperte increpa, tantum ne occulte mordeas:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 19:35)
Qui dedit ergo tribus patruis aconita, vehatur pensilibus plumis atque illinc despiciat nos?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I69)
"Quid quod adulandi gens prudentissima laudat sermonem indocti, faciem deformis amici, et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis Antaeum procul a tellure tenentis, miratur vocem angustam, qua deterius nec ille sonat quo mordetur gallina marito?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III36)
tantine iniuria cenae, tam ieiuna fames, cum possit honestius illic et tremere et sordes farris mordere canini?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V7)
inguinis et capitis quae sint discrimina, nescit grandia quae mediis iam noctibus ostrea mordet, cum perfusa mero spumant unguenta Falerno, cum bibitur concha, cum iam vertigine tectum ambulat et geminis exsurgit mensa lucernis.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI154)
mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI307)
Nemo tamen studiis indignum ferre laborem cogetur posthac, nectit quicumque canoris eloquium vocale modis laurumque momordit.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII7)
certe modico contentus agebas vernam equitem, conviva ioco mordente facetiis et salibus vehemens intra pomeria natis.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX4)
de Tiburtino veniet pinguissimus agro haedulus et toto grege mollior, inscius herbae necdum ausus virgas humilis mordere salicti, qui plus lactis habet quam sanguinis;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI25)
sed qui mordere cadaver sustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV33)
Hic est Sergius Orata qui primus balneas pensiles habuit, primus ostrearia in Baiano locavit, primus optimum saporem ostreis Lucrinis adiudicavit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 3:1)
Eadem scommata eosdem modo iuvare modo mordere possunt pro diversitate praesentium personarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:1)
primus chalybem fraenosque momordit, Spumavitque novis Lapithae domitoris habenis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:73)

SEARCH

MENU NAVIGATION