라틴어 문장 검색

nec via mortis erat simplex nec moriebantur ex usu, id est secundum naturalem ordinem, non tantum fuga animae, sed etiam corporis resolutione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4821)
Vidit desperavit hortata est ut moreretur, comesque ipsa mortis, dux immo et exemplum et necessitas fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 24 4:1)
hac parte mortem perage qua coepi mori.
(세네카, Phoenissae 184:1)
POLLIO quoque ASINIVS , qui Verrem Ciceronis reum fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 24:1)
ecastor nobis periclum magnum et familiae portenditur, dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 139)
Qualiter ignis hebet moriens in nube paritque Fulmina, dum moritur, sic morte nocencior instat Quam uita, uiuusque nequit quod mortuus infert;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 16:18)
Sed nos quoque non minus velox cursus praetervehit, et ideo admiror dementiam nostram, quod tantopere amamus rem fugacissimam, corpus, timemusque, ne quando moriamur, cum omne momentum mors prioris habitus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 23:5)
Eheu, per tui sceptrum imperi, magnanime Theseu, perque natorum indolem tuosque reditus perque iam cineres meos, permitte mortem, Causa quae cogit mori?
(세네카, 파이드라 12:23)
mors inhonesta quidem, tu moriere tamen.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 826)
Mortem timere crudelius est quam mori.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M29)
'Moriamur, milites, et morte nostra eripiamus ex obsidione circumventas legiones,' - si hoc P. Sempronius diceret, nec viros equidem nec Romanos vos ducerem, si nemo tantae virtutis exstitisset comes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 728:2)
sed qui non modo quia necesse est mori, verum etiam quia nihil habet mors quod sit horrendum, mortem non timet, magnum is sibi praesidium ad beatam vitam comparavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 2:4)
Alia mors mystica, quando quis peccato moritur, et Deo vivit, de qua ait Apostolus:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 2:5)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
"Quid speramus ex te, quibus aut insontibus moriendum est aut, quod tristius morte est, in Servitute vivendum ?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 7장 5:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION