라틴어 문장 검색

His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 18:1)
Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:4)
Pessima tamen est, praecipueque mortifera, nigra, crassa, mali odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VI De indiciis mortis. 11:4)
Contra, si vesica cum febre continenti dolet, neque venter quidquam reddit, malum atque mortiferum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 21:1)
Ex jecinore si pus cruentum exit, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 22:9)
Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desiisse, mortiferum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 25:4)
Nam, sive aqua inter cutem quem implevit, sive in magno abscessu multum puris coiit, simul id omne effudisse, aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis vulnere factus exsanguis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 27:2)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 31:1)
Si sudor vincit, delinendus homo est vel gypso, vel argenti spuma, vel cimolia creta, vel etiam subinde horum pulvere respergendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XIX De cardiacis. 2:5)
Polline etiam piperis id recte respergitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VII De faucium morbis: et primum de angina. 3:3)
At si lienis torquet, glandis, quam βάανον μυρεψιχήν Graeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XVIII De Malagmatis. 4:1)
Quo fit, ut terra respersa eo spumet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 15:5)
Tum exiguum linamentum respergendum est vel cadmia, vel atramento sutorio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 12:6)
Tum implicitum linamentum, vel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leviter implenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, X De polypo. 1:6)
Ita longa inquisitione vesica laeditur, excitatque inflammationes mortiferas;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION