라틴어 문장 검색

attulit illi miluus et meritis venit in astra suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권520)
Ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:4)
Quia non rete accipitri tenditur neque miluo, Qui male faciunt nobis:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 252)
cautus enim metuit foveam lupus accipiterque suspectos laqueos et opertum miluus hamum, oderunt peccare boni virtutis amore, tu nihil admittes in te formidine poenae:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1632)
"neu conversa domum pigeat dare lintea, quando Padus Matina laverit cacumina, in mare seu celsus procurrerit Appenninus novaque monstra iunxerit libidine mirus amor, iuvet ut tigris subsidere cervis, adulteretur et columba miluo, credula nec ravos timeant armenta leones ametque salsa levis hircus aequora."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1613)
' dum aes exigitur, dum mula ligatur, tota abit hora.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.12)
tandem fessus dormire viator incipit ac missae pastum retinacula mulae nauta piger saxo religat stertitque supinus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.15)
iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem sentimus, donec cerebrosus prosilit unus ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno fuste dolat:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.16)
Quid ad rem pertinent mulae saginatae unius omnes coloris ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 8:1)
Ista nec dominum meliorem possunt facere nec mulam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 8:4)
Numquis satis constare sibi videatur, si mulam calcibus repetat et canem morsu ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 163:5)
Igitur si statuas et imagines frigidas mortuorum suorum simillimas non adoramus, quas milvi et mures et araneae intellegunt, nonne laudem magis quam poenam merebatur repudium agniti erroris?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 6:2)
et Anagniae et Fregellis nuntiatum est murum portasque de caelo tactas, et in foro Subertano sanguinis rivos per diem totum fluxisse, et Ereti lapidibus pluvisse, et Reate mulam peperisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 329:1)
terra apud se pluvisse Tusculani - nuntiabant, et Reatini mulam in agro suo peperisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 28:3)
pulmentum pridem ei eripuit miluos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 459)

SEARCH

MENU NAVIGATION