라틴어 문장 검색

sed quoniam haec saepta similia sunt ovilibus, duo haec invicem pro se ponuntur, ut hoc loco saepta pro ovilibus posuit, item Lucanus econtra "et miserae maculavit ovilia Romae", Iuvenalis "antiquo quae proxima surgit ovili". sane 'pinguis' melius ad victimam, quam ad caseum refertur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 332)
et pressi c. l. id est casei copia aut lactis emulcti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA PRIMA., commline 813)
bis venit ad mulctram binos alit ubere fetus ut eam laudare et ex fetu et ex aetate videatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 301)
nocte premunt cogunt in caseos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4011)
calathis vasis aereis, in quibus lac vel recens caseus in urbe distrahitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4021)
Semper enim boni assiduique domini referta cella vinaria, olearia, etiam penaria est, villaque tota locuples est, abundat porco haedo agno gallina, lacte caseo melle.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 72:10)
Mihi amictui est Scythicum tegimen, calciamentum solorum callum, cubile terra, pulpamentum fames, lacte caseo carne vescor.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 90:4)
In summo habuimus caseum mollem ex sapa et cocleas singulas et cordae frusta et hepatia in catillis et ova pilleata et rapam et senape et catillum concacatum, pax Palamedes.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:15)
Cum de fenestra corvus raptum caseum Comesse vellet, celsa residens arbore, Vulpes hunc vidit, deinde sic coepit loqui:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Vulpes et corvus.2)
"candidus elisae miscetur caseus herbae, cognoscat priscos ut dea prisca cibos."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권252)
adde dapes mulctramque suas, dapibusque resectis silvicolam tepido lacte precare Palem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권502)
"ubera plena premam, referat mihi caseus aera, dentque viam liquido vimina rara sero."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권517)
spumea mulctra gerunt niveos ubere de gemino latices, perque coagula densa liquor in solidum coit, et fragili lac tenerum premitur calatho.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum18)
quamvis multa meis exiret victima saeptis, pinguis et ingratae premeretur caseus urbi, non umquam gravis aere domum mihi dextra redibat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS25)
Ego hanc vitulam - ne forte recuses, bis venit ad mulctram, binos alit ubere fetus - depono:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON20)

SEARCH

MENU NAVIGATION