라틴어 문장 검색

et ficus in mulso decocta, cui paulum hysopi contriti sit adiectum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장310)
Si grave id et durum propter magnum oculorum dolorem videtur, ovi et album et vitellus in vas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장55)
aut hyoscyami folia cum ovi vitello cocti aut farinam cum acaciae suco vel passo aut mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장157)
gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장203)
Haec ex vino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장261)
Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장398)
Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, sive feni Graeci sive lini sive alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admoventur spongiae ex aqua calida expressae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장10)
Si vehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaveris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul et passo mixto decoquatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장13)
ex quibus Lycium cum vino decoquitur, deinde his alia miscentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장64)
Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex iis, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장78)
Elui quoque aurem oportet vino, in quo marrubium decoctum sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장86)
Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo vel porri sucus aut cum mulso nitri paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장94)
Ex populo quoque alba cortex radicis in hunc usumin vino mixto recte coquitur, et in aceto cornus cervini ramentum, et nepeta cum taeda pingui ac ficu item pingui vel in mulso vel in aceto et melle;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장7)
Radix quoque ea, quam dulcem appellant, contusa et in passo mulsove decocta idem praestat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장6)
gargarizandum ex fico et mulso;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 10장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION